Latonam filiam fuisse Cei ex Ovidii carmine sumitur. Dicit enim: Nescio quo audetis genitam Tytanida Ceo Latonam preferre michi etc. Hanc autem veteres a Jove dilectam pariter et oppressam volunt, eamque ex eo geminam suscepisse prolem. Apollinem scilicet et Dianam, quod aiunt adeo egre tulisse Junonem, ut non solum omnem terram ad onus uteri deponendum interdiceret illi, verum et inmitteret Phytonem ingentis magnitudinis serpentem ad eam fugandam atque impediendam. Que cum pavescens fugeret, neque locum aliquem retinentem se inveniret, propinquans Ortygie insule ab ea suscepta est, et in eadem peperit primo Dianam, que evestigio obstetricatus officium in nascituro fratre matri prestitit, et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis Phytonem interemit et dare cepit responsa petentibus. Preterea ob hunc partum dicunt nomen immutatum insule, nam cum primo diceretur Orthygia, Delos postea dicta est. Dicunt insuper deferentem Latonam parvulos adhuc filios per Lyciam, dum ob estum siti laboraret, accessisse ad lacum quendam, ut biberet, quam cum vidissent circumstantes rustici, confestim lacum pedibus intrasse et omnem turbasse aquam, ex quo commotam Latonam orasse ut exterminarentur; quam ob rem rustici repente in ranas mutati locum semper incoluere. Circa has fictiones dicebat Barlaam cessante diluvio, quod Ogygii regis fuit tempore, ex humiditate terre nimia, cui calor erat immixtus, tam densas exalasse nebulas, ut apud plura loca Egei maris et Achaye nullo modo solares radii die, nec nocte lunares viderentur ab incolis; tandem eis rarescentibus et potissime apud insulas, apud quas ratione maris minus poterat exalatio terre contigit, ut nocte quadam circa horam diei proximam a circumstantibus in insula Ortigie primo viderentur lunares radii et subsequenter mane solares, quam ob rem maximo omnium gaudio, quasi reacquisissent quos perditos iam arbitrabantur, dictum est apud Ortygiam Dianam et Apollinem natos, et ob id insule mutatum nomen, et ex Ortygia Delos, quod idem sonat quod manifestatio, appellata est, eo quod ibi primo manifestatio solis et lune facta sit. Latonam autem eam ipsam insulam voluere fingentes, in qua manifestatio facta, eamque feminam precipue assumpsere ad figmentum conficiendum, quia contigerat eam geminos peperisse, quorum masculum Apollinem, feminam autem Dianam nuncupaverant. Phytonem autem Latonam insequentem ne posset parere, nebulas densas surgentium vaporum voluere, que quidem obstabant, ne possent solares atque lunares radii a mortalibus intueri, nec incongrue has vocavere serpentem; nam dum leves huc illuc a quocunque spiritu impellerentur, more serpentis serpere videbantur. Et nunc a Junone ideo missum dixere, eo quod non nunquam pro terra et mari intelligatur Juno, a quibus evaporationes ille emittebantur. Dianam autem ideo ante natam dicunt, quia nocte, extenuatis iam vaporibus, primo lunares apparuere radii. Quod autem obstetricatus in nativitate fratris officio functa sit, ideo dictum est, quia sicut obstetrices consuevere nascentes suscipere, sic et luna dum paulo ante solem surrexisset, solem orientem suscipere pansis cornibus visa est. Occisum autem Phytonem telis ab Apolline ideo fictum, quia solaribus radiis agentibus omnis illa terre evaporatio dissoluta est. Quod autem ceperit Apollo dare responsa, sumptum est ab eo quod post modum contigit, scilicet ut ea in insula nescio cuius maleficio demon sub Apollinis titulo cepit, et diu dedit de quesitis responsa. Mutatos autem in ranas rustucos ideo dictum est, quia ut scribit Phylocorus, bellum fuit Rhodiis olim adversus Licios, Rhodiis auxiliares venere Delones, qui cum aquatum ad lacum quendam Lyciorum ivissent, rustici loci incole aquas prohibuere, in quos Delones irruentes omnes interemere, et in lacum occisorum corpora eiecere. Tractu tandem temporis cum montani Lycii venissent ad lacum, nec occisorum agrestium corpora comperissent et ranas in circumitu coassantes sensissent, rudes et ignari arbitrati sunt eas ranas animas esse cesorum, et dum sic referunt aliis, fabule causam adinvenere.