Astream Astrei Tytanis fuisse filiam satis vulgatum est, que, quoniam diis favit adversum patrem et patruos, in celum assumpta est, et in Zodiaco locata, ea in parte, que ab ea Virgo denominata est. Nunc autem quid sibi velit fictio videamus. Astreum Astree patrem ego hic non hominem, sed celum astrigerum intelligo, quod ex se Iustitiam gignit, dum perpetuo ordine sibi divino munere dato inferioribus corporibus unicuique iuxta sui qualitatem indesinenter oportuna concedit, et huius exemplo legum latores, prout humano ingenio possibile est, nostram ordinavere iustitiam. Ex Aurora autem ideo nata dicitur, quia sicuti aurore claritas solem procedit, sic ex notitia certa rerum gestarum debet oriri seu oritur iustitia seu iudicium. Diis favisse dicitur, quia bonis semper favet iustitia et eicit reprobos. Ea enim in celi parte ideo posita est, quia contigua est equinoctio, ut ostendatur ex iustitia rerum equitatem consequi, et sicut sole ibidem existente equa temporis pars nocti atque diei ab eodem sole conceditur, sic a iustitia eque ius redditur depresse conditionis hominibus atque claris.