CAP. LII. De Astreo Tytanis filio VIIII°, qui genuit Astream et Ventos.

Astreus filius fuit Tytanis et Terre, ut asserit Paulus. Hunc dicunt Servius et Lactantius cum Aurora concubuisse et ex ea genuisse Astream virginem, nec non et Ventos omnes. Quos dicit Paulus cum senex esset, dum fratres adversus Jovem bellum movissent, omnes armavit et emisit in Superos. Esto Lactantius dicat eos ab Athlante armatos. Astreum potentem aliquem atque superbum fuisse hominem existimo, ideo Ventorum patrem dictum, quia alicui ventose regioni prefuerit; quod illos armaverit in Superos, a ventorum discursione sumptum est, qui si a terre concavitatibus veniant, ut in altum erumpant necesse est.

Share on Twitter Share on Facebook