Bryareus ab omnibus creditus est Tytanis et Terre filius, quem omnes fere Latini poete hostem Jovis infestissimum contemptoremque deorum asserunt, et ob id apud Inferos detrusum volunt, eumque inter monstruosos in vestibulo inferni excubias agere scribit Virgilius, dicens: Et centumgeminus Briareus et belua Lerne etc. Sane Omerus eum amicum fuisse Iovi sostendit in Yliade, dicens: Ὦχ’ ἐκατόγχειρον καλειον σοεσμακρόν Ὀλυμπον, Ὀν Βριάρεων καλευσї θεοὶ, ἄνδρες δὲ τε πάντες Αἰγαίων’ ὂ γαρ ἆυτε ο πατρός ἀμεινων. [Que latine sonant], Cito Centimanum vocasti in magnum Olympum, Quem Briareum vocant dii hominesque Terrigenam post eius patrem meliorem. In quibus carminibus Omerus perfunctorie tangit fabulam, quam Theodontius paulo latius refert dicens, quod commoti dii, adversum Jovem. Juno scilicet et Neptunnus una cum Pallade et aliquibus aliis, in domo Nerei patris Thetidis deliberaverunt catenam facere, et dormienti Jovi iniicere, et invicem trahentes omnes eum e celo eicere, quod Thetis Jovi retulit, et ob id ipse in favorem suum in celum Briareum evocavit. Quem cum vidissent coniurati eo quod fortissimus extimaretur, confertim a ceptis destitere et sic tutatus est Juppiter; ex quibus patet Briareum amicum fuisse Jovis. Huius autem fabule volens Leontius aperire sensum, aiebat ante resolutionem Chaos inferiora elementa cum superis discordare et humoris opera inisse concordiam, et alia quedam plura ridenda potius quam scribenda. Theodontius autem dicit sub hac fabula tenui velo hystoriam tegi. Dicit enim Jovem post victoriam ex Tytanis atque Gigantibus habitam adeo elatum, ut importabilis efficeretur amicis, quam ob causam Juno coniunx eius et Neptunus frater clam apud insulam Nerithos convocatis quibusdam ex amicis inivere consilium, ut eum nil tale timentem e regno pellerent; quod cum illi revelatum esset a nauta conscio, Briareum ex Tytanis superstitem unum et potentissimum adhuc hominem, seu potius Briarei Tytanis filium eodem nomine nuncupatum evocavit, et cum eo inito societatis federe coniuratos exterruit adeo, ut in eum nil penitus auderent. Dictus est enim Briareus Centumgeminus, quia multis preesset hominibus, et ponitur finitum pro infinito. Apud Inferos autem non in civitate Ditis detrusus est, ut reliqui sunt, quia adhuc in adiutorium servaretur Superum, ut intelligamus non esse aliquos quantumcunque perversos, quin ad meliorem vitam serventur a deo, cum ab eodem eorum futura conversio cognoscatur.