CAP. XVII. De Rore filio Lune.

Rorem Alcina lyricus poeta Lune atque Aeris fuisse filium dicit, teste Macrobio. Quod quidem figmentum a natura sumptum est, agente quidem luna vapores terre humidos nequeuntes, absente sole, consurgere altius, frigiditate aeris et lune alterati vertuntur in tenuem aquam, que decidens ros estivo tempore appellatur, hyeme vero condensati gelu bruma dicitur.

Share on Twitter Share on Facebook