CAP. XIX. De Ceo Tytanis III° filio, qui genuit Latonam et Asterien.

Ceum inter alios Tytanis filios enumerat Paulus et eius matrem fuisse Terram ostendit Virgilius ubi dicit: Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Leontius dicit hunc Cee insule fuisse potentissimum regem, et extreme ferocitatis hominem atque superbie, ob quam cum antiquior fuerit Tytano, inter eius numeratur filios. Fuit enim Latone et Asterie spectabilium pulchritudine virginum pater; dicebatque Paulus pro eo, quod Juppiter Latonam vitiasset. Tytanorum bellum adversus Jovem motum, sed falsum est, ut supra demonstravimus, ex his que in sacra leguntur hystoria.

Share on Twitter Share on Facebook