CAP. IX. De Cauno et Biblide <filiis> Mileti.

Caunus et Biblis filii fuerunt Mileti ex Cyane nynpha suscepti, ut testatur Ovidius dicens: Hic tibi, dum sequitur patrie curvamina ripe, Filia Menandri totiens redeuntis eadem Cognita Cyane, prestanti corpore nynpha Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam etc. Et quia nil preter commune ambobus de eis legi, de ambobus scribere invicem visum est. Legitur ergo Caunum speciosissimum fuisse iuvenem, et a Biblide sorore infausto amore dilectum, Venere in prolem Solis irata agente. Sane cum Biblis fratri flammas execrande libidinis detexisset, ipse aspernatus detestabilem sororis concupiscientiam, fugam sumpsit. Inque peregrina ponit nova menia terra. Infelix autem Biblis confestim secuta est eum, et postquam Caryam Lyciamque et Lelegas peragravit, labore atque dolore victa consedit, et spreta sese dedit in lacrimas. Ex quo factum est ut in fontem Nayadum beneficio misera verteretur, ut dicit Ovidius: Sic lacrimis consumpta suis Phebeia Biblis Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis Nomen habet domine, nigraque sub ilice manat etc. Figmentum autem satis patet, quia a fletu continuo fons lacrimis manans visa est.

Share on Twitter Share on Facebook