CAP. X. De Pasyphe VIIa solis filia et Mynois coniuge.

Pasiphes Solis fuit filia, ut Senece tragici percipitur carmine aientis in tragedia Ypoliti: Quid ille rebus lumen infundens suum Matris parens ecc. Verba quidem nutricis sunt loquentis ad insanam amore Ypoliti Phedram Pasiphis filiam. Theodontius autem dicit eam non fuisse filiam Solis Yperionis, sed Rodii. Fuit hec Mynois Cretensis regis coniunx, et vacante Mynoe bello adversus Megarenses et Athenienses ob occisum Androgeum filium, ab irata Venere in sobolem Solis, infausti amoris flammas suscepit amavitque speciosissimum taurum, in cuius concubitum Dedali artificio venisse dicitur, et ex eo suscepit quem medium hominem mediumque taurum peperit. Alii vero aliam amoris huius causam describunt, aientes, quod cum orasset Mynos in bellum progressurus patrem, ut dignam se sacrificaturo sibi prepararet hostiam, evestigio illi preparatus est taurus, formositate cuius captus Mynos illum armentis suis ducem prefecit, alio consecrato; ex quo iratus Juppiter egit ut, illo absente, reservatus deligeretur a coniuge, et hinc volunt Mynoem, ob commissum facinus, non ausum in coniugem sevire. Quod autem Pasiphes filia hominis ex tauro conceperit, vult Servius Taurum hunc scribam Mynois fuisse sic nominatum, eumque in domo Dedali cum Pasyphe coisse et filium ex ea suscepisse, et tandem geminos peperisse, quorum alterum ex Mynoe conceptum notis apparebat, alterum vero ex Tauro eque indicantibus signis, et cum de secundo non esset certa fides, nomine ad utrumque spectante parentem Mynotauro scilicet imposito, enutritus est. Ego autem longe altiorem sensum hac sub fabula tegi reor. Existimo quidem voluisse veteres ostendere qualiter vitium bestialitatis causaretur in nobis hac ratione. Pasiphem spetiosissimam feminam et Solis filiam credo animam nostram veri Solis, id est Dei omnipotentis, a quo creata est, filiam omni pulchritudine innocentie splendidam. Hec coniunx efficitur Minois regis et legum latoris, id est rationi humane iungitur, que suis legibus eam habet regere atque in rectum iter dirigere. Huic inimicatur Venus, id est appetitus concupiscibilis, qui sensualitati adherens semper rationis est hostis; cui si adheserit anima, a ratione separetur necesse est, a qua semota, facile a blanditiis et suasionibus carnis se trahi permictit et sic precipitem se fert in concupiscientiam tauri a Jove dati, ut sibi ex eo Minos sacrum conficiat. Quem ego taurum sentio mundi huius delitias prima facie pulchras et delectabiles a Deo rationi concessas, ut ex eius moderamine certo vite nostre oportuna ministret; nam dum his debite utimur, rite ex eis Deo sacrum conficimus; sane dum eis iudicium sensualitatis sequentes abutimur aut abuti desideramus, in bestialem concupiscientiam devenimus, et tauro tunc obscene anima iungitur in lignea vacca, dum artificio ingenii nostri naturalibus preter nature leges innitimur. Et sic ex appetitu illecebri et adoptione nepharie voluptatis causatur et nascitur Minotaurus, id est bestialitatis vitium. Huius autem Minotauri, hominis et tauri formam esse finxere, eo quod tali vitio laborantes intuitu primo videntur homines, si opera autem prospectemus et abscondita introrsum desideria, tales esse bestias cognoscemus. Clauditur hic laberinto carceri circumitionum plurium implicito, et hoc ideo, quia fortissimum atque ferocissimum et furiosum esset animal, in quo ostenditur eum humano pectori, infandis desideriis intricato. Et quod eo impellente fortem atque inmanem prestemus animum, dum infaustum aliquid audemus, quod nisi pro voto perficiamus, confestim in furiam declinamus. Hic insuper a Theseo ab Adriana predocto occiditur, id est a prudenti viro cui virilitas, quam per Adrianam accipio, eo quod andres grece, vir sonet latine, ostendit detestabile tam scelesto vitio subiacere et quibus armis etiam conficiendum sit.

Share on Twitter Share on Facebook