Miletus, ut testatur Ovidius, Solis fuit filius. Theodontius autem dicit istum Solis Rhodii filium et Pasyphis fuisse fratrem. Hunc tamen in Mynoem senem volentem insurgere bello, perterruit Juppiter, quam ob causam in Lesbon abiit, et ibi civitatem, quam Militenem ex suo nomine dixit, construxit, verum postea immutatis licteris ex Militene Mitilena dicta est. Post hec cum Cyane nympha Meandri fluminis filia se immiscuit, et ex ea suscepit filios duos, Caunum scilicet et Biblidem.