CAP. VII. De Dyrce solis Va filia et Lyci regis coniuge.

Dyrces Solis fuit filia, et Lyci regis Thebarum coniunx. In quam sicuti in ceteras Solis filias Venerem sevisse dicit Fulgentius. De qua talis fertur hystoria. Stuprata per vim Anthiopa, Nictei regis filia, ab Epapho, ut placet Lactantio, seu a Jove, ut plures videntur arbitrari, a Lyco Thebarum rege marito suo abdicata est, et super inducta Dyrces. Que illico suspicata, ne forte Lycus Anthiopam in suam revocaret gratiam et sic, ea reassumpta, dimitteretur ipsa, impetravit a viro ut posset illam in vinculis detinere. Que cum ex Jove prolem geminam suscepisset, partus adveniente tempore, ab eo vinculis liberata est, et clam in Cytheronem montem aufugit, ibique peperit Anphyonem et Zetum, quos expositos pastor quidam pro suis aluit. Qui cum adolevissent, a matre cogniti, et sui generis certiores facti, facile in Dyrcem irritati sunt, et in matris ultionem surgentes Lycum occiderunt regem, et Dyrcem tauro indomito alligarunt, qui dum eam traheret, misera deorum auxilium imploravit, quorum subsidio in fontem sui nominis haud longe a Thebis mutata est, et sic Veneris satiavit iram. Quod autem in hac hystoria fabulosum est, explicabitur facile. Anthiopam a Jove tempore partus liberatam a carcere dicit Theodontius ideo fictum, quia cum videretur Dyrci ob tumidum Anthyope uterum satis sui adulterii testimonium apparere, et ob id eam viro arbitraretur odiosam merito, ultro eam reliquit. Dyrcem autem mutatam in fontem satis comprehendi potest, tam ob perditum regnum quam ob supplicii illati penam, eam in multas solutam lacrimas. Fuisse autem Solis filiam ideo dictum, quia aut sic de facto fuit, eam alicuius insignis viri sic nominati fuisse filiam, aut ob insignem eius pulchritudinem solis filiam vocitatam.

Share on Twitter Share on Facebook