Phaetusa et Salempetii nynphe sicule, filie fuere Solis et Neere, ut in Odissea scribit Omerus dicens, has in Sycilia Solis servare greges, a quibus Ulixes a Cyrce prohibitus est. Circa quam prohibitionem talis ab Omero fabula recitatur. Quod cum venisset ab Inferis rediturus in patriam, a Cyrce premonitus est, quod postquam cum sociis ultra Scyllam et Caribdim in Syciliam devenisset, et comperisset greges Solis servari a Phaetusa et Salempetii filiabus suis, ab eis omnino cum sociis abstineret, nam si quis ex eis comederet, occideretur; ad quos cum postergatis aliis periculis fessus cum sociis devenisset Ulixes, factum est ut ibidem Euriloci consilio pernoctarent, sed mane mutatis ventis abire nequivere et cum ibidem longius credito detinerentur, impellente ciborum penuria, dormiente Ulixe et Euriloco suadente, a sociis Ulixis in greges itum est, et ex eis sedata fames. Verum eis discedentibus gravi agitati tempestate, ad ultimum a Jove fulminati periere omnes, Ulixe excepto, qui ex gregibus non gustarat. Huic fabule talis potest sensus exhiberi. Calor et humiditas, id est Sol et Neera, que nynpha est, silvas et pascua gignunt, que due sunt nynphe Solis et Neere filie, harum altera prestat umbras, altera vero <gregibus> victum, et sic servantes sunt greges Solis, qui ex omni vivente conficiuntur anima vegetativa scilicet et sensitiva, opere enim suo nascuntur, et tegmine atque victu predictarum custodum servantur. Esse tamen hos greges in Sycilia dicit Omerus, non quod alibi non sint, sed ibidem ob ingentem rerum habundantiam et celi temperiem plus vigoris videantur habere delicie, que ob corruptos loci mores etiam magis quam alibi pestifere sunt. Ab his omnis rationalis anima prohibetur, sane tamen ne eis immoderate fruatur, ne in mortem deveniat, aut vitam que sit morte deterior. Quod totiens contingit, quotiens habenis appetitui datis in lascivias mergimur, quod iam apud Syculos fecere plurimi, qui enerves facti post gustatas delicias non sufficere laboribus. Verum Eurilocus, id est blanda sensualitatis persuasio, dormiente Ulixe, id est rationis robore, avidos sensus in greges, id est in delicias immittit, ex quo libidinibus soluti maris fluctuantis, id est mundi huius labores ferre nequivere, et sic Jovis fulmine, id est iusto Dei iudicio, in mare deiecti periere, id est in amaritudines et miserias mortalis vite anxiati et incogniti defecere. Vel quod forsan cantigisse potuit, cum in Syciliam devenisset Ulixes et ibidem ab adverso detineretur tempore, eo non curante, adeo socii eius cibo potuque et mulieribus soluti sunt, ut reintrantes mare oportuna negligerent, et sic naufragium facerent. Quod non solo Ulixi contigisse legimus, quin imo et Hannibali Peno strenuissimo bellorum duci, qui cum in hyberna Capuam deduxisset eos, quos nec itinerum longitudo, nec nationum variarum barbaries, non fluminum vertiginosi gurgites, non ventorum vehementia, nec nivium rigor, nec Alpestrium viarum asperitas, non fames, non discrimina mille, non arma Romanorum eo usque cuncta vincentia superasse potuerant, a Campana libidine adeo superatos invenit, ut quos duros acresque sub autumni fine in Capuam deduxisset, enerves effeminatosque veris initio vix posset in castra compellere, et quos semper viderat ante victores, victos post atque fugatos sepissime deploraret.