CAP. V. De Eonis filiabus Solis.

Eonas dicit Theodontius plures esse sorores, Solis et Cronis filias, corporibus ingentes, et sub Jovis collocatas pedibus. De his ego nunquam alibi legisse memini, nisi forsan has velit intelligi secula, cum eon grece, latine seculum interpretetur. Si de seculis dixisse velit, hec profecto certa et longa temporis dimensione a solis motu conficiuntur. Hec supra monstravimus a Claudiano in antro Eternitatis fuisse descripta. De quantitate vero seculi plurimum inter se discrepavere veteres. Dicebant enim aliqui, ut Censorius in libro que De natali die scripsit ad Cerellum, ab his potissime, qui rituales Etruscorum sequebantur, hoc modo descripta secula, ut aliquo superum scilicet ostento initiaretur seculum, eo quod usque protenderetur, donec aliud superveniret ostentum, quod finis esset preteriti et sequentis initium, et sic non certo aut determinato annorum numero constare videbatur seculum, quin imo aliquando longum et nonnunquam breve contingere. Post hec ostendit alios aliter arbitrari, dicentes id temporis spatium esse quod efflueret inter unam celebrationem ludorum secularium et alteram subsequentem, ex quo etiam temporis inequalitas sequeretur permaxima. Postremo, multis recitatis opinionibus, dicit, civile Romanorum seculum centum annis solaribus terminari. Quod ego memini sepissime a venerabili Andalo eodem finiri spatio. Erant insuper qui vellent idem esse seculum et etatem, quod non est verum, esto aliquando improprie scribant veteres seculum pro etate. Etas enim, si eo modo sumpserimus quo sanctorum describunt lictere, ac etiam poetarum, multa in se continet secula. Quod vero sub Jovis pedibus secula designentur, puto fieri, ut intelligamus solius veri Dei imperio tempora labi, eique soli diuturnitatem cognitam eorumdem, et que in eis futura sint. Nec ab hoc discrepat Claudiani descriptio, qui illa dixit in antro Eternitatis manere, cum in ipsa trinitate personarum et unica deitate tantum consistat eternitas, et sic quicquid in eternitate consistit in Deo sit necesse est.

Share on Twitter Share on Facebook