Horas Solis et Cronis dicit Theodontius fuisse filias et ab eo denominatas, eo quod Horus ipse ab Egyptiis appellatur. Has Omerus dicit equos et currum in tempore parare Soli, et Diei venire volenti celi portas aperire. Filias ego ideo Solis dici puto et Cronis, quod est tempus, eo quod solis progressu ex certa temporis dimensione fiant. Equos autem et currum Soli parari ab eis ideo fictum est, quia eis sibi vicissim succedentibus nox labitur et dies accedit, in quem sol tanquam in preparatum sibi vehiculum a successione horarum progreditur, in cuius progressionis initio, hore diei advenienti celi portas, id est lucis ortum, aperire videntur.