Solem Yperionis fuisse filium vulgatissima fama est, ex qua tamen matre non constat. Hunc dicunt non solum patri et fratribus adversum Jovem non favisse, sed Jovis partes secutum; quam ob causam post victoriam currum, coronam et aulam et alia multa insignia a Jove obtinuisse, que omnia insequentibus plene explicabuntur. Hunc ego credo suis temporibus clarissimum fuisse hominem et vere magnanimem, et ob id dictum non favisse fratribus sed Jovi, quia non superbus. Quam ob rem adeo illi fuit fama propitia, ut in eum a poetis omne decus delatum sit, quod vero Soli deferendum est, nec aliter de eo quam de vero Sole ut plurimum locuti sunt. Sane quoniam hic fere nulla ad hominem spectantia apponi videntur, de Sole planeta loquemur. Finxerunt igitur eum ante alia regem, et forte fuit, eique regiam designavere aulam. De qua sic Ovidius: Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante pyropo, Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat, Argenti bifores radiabant lumine valve, Materiam superabat opus, nam Mulcifer illic Equora celarat medias cingentia terras Terrarumque orbem celumque quod imminet orbi. Ceruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum balenarumque prementem Egeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, Pars in mole sedens virides siccare capillos, Pisce vehi quedam: facies non omnibus una, Nec diversa tamen qualem decet esse sororum. Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque Fluminaque et nynphas et cetera numina ruris. Hec insuper imposita est celi fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris etc. Descripta igitur aula Ovidius maiestatem regiam proceresque describit, dicens: Purpurea velatus veste sedebat In solio Phebus claris lucente smeragdis. A dextra levaque dies et mensis et annus Seculaque et posite spatiis equalibus hore Verque novum stabat circumflorente corona. Stabat nuda estas et spicea serta gerebat. Stabat et autumnus calcatis sordidus uvis Et glacialis hyemps canos hyrsuta capillos etc. Designata regia maiestate currum eius describit: Aureus axis erat, themo aureus, aurea summe Curvatura rote, radiorum argenteus ordo, Per iuga crisoliti positeque ex ordine gemme Clara repercusso reddebant lumina Phebo etc. Nec post multum idem describit equos: Interea volucres Pyrous Eous et Ethon, Solis equi, quartusque Phegon hymnitibus auras Flammigeris implent, pedibusque repagula pulsant etc. Huic insuper regi coronam insignem ex duodecim lapidibus preciosis, ut Albericus ostendit, imposuit. Eique dicunt aurora veniente ab horis currum parari et equis adnecti. Hunc preterea moltorum filiorum patrem volunt, ex quibus aliquos veros fuisse possibile est, dum eum hominem fuisse dicamus, et nonnullos etiam ratione convenientie morum ei attributos, si solem planetam dixerimus. Preterea, ut aiunt phylosophi, in rebus procreandis tante potentie est, ut pater omnis mortalis vite habeatur; et inter alia ex quadam singulari potentia, dum in nativitate alicuius hominis ceteris supercelestibus corporibus prevalet, eum formosissimum, amabilem, facie alacrem atque splendidum, moribus insignem et generositate producit conspicuum. Eum similiter multis vocant nominibus, per que satis apparet de sole planeta, non de homine intellexisse poetas. Nunc quid dicta velint explicandum est. Dicunt eum primo Yperionis natum, quod concedendum est. Diximus enim supra, Yperionem idem sonare quod super omnia, et sic hic pro vero Deo accipietur, qui, cum omnia ex nichilo creaverit, solus pater Solis dici potest, cum ipse solus sit super omnia. Post hec regia huic tam splendida ideo designata est, ut intelligamus per apposita in eadem opere huius ex potentia attributa cuncta consistere, eumque omnium curam gerere. Cui inter alia propinquiora circumposita sunt tempora et temporum qualitates, ut intelligatur eum motu suo descripsisse omnia, esto aliquos ante eum fuisse dies in principio Pentateuci scribat Moyses, quos arte sua ille fecit, qui cuncta creavit, nondum isto creato nec eidem potestate aliqua attributa. Postquam vero creatus est, volente creatore suo motu tempora descripsit et describit omnia et horas et diem et mensem et annum et secula, ut in sequentibus latius apparebit. Sic et motu suo qualitates temporum facit esse diversas, cuidam dans frondes et flores, alteri segetes, tertie maturos prebet fructus, et frondes incipit auferre, ultime rigorem frigoris et nivis caniciem. Currus autem illi tam lucidus apparatus, indefessam eius atque perpetuam cum indeficiente lumine circa orbem terrarum volubilitatem ostendit, qui rotarum quattuor est, ut descripta iam quattuor tempora sua fieri circumitione designet. Sic et illi quattuor equi ut per eos qualitates diurne circumitionis ostendat. Nam Pyrous, qui primus est, pingitur et interpretatur rubeus, eo quod, primo mane agentibus vaporibus a terra surgentibus, sol oriens rubeat. Eous, qui secundus est, cum albus effigietur, dicitur splendidus, eo quod exaltatus iam sol dissolutis vaporibus splendens sit. Ethon autem tertius rubens sed in croceum tendens, ardens exponitur; nam, sole iam celi medium tenente, lux eius corusca est et cunctis videtur fervidior. Phegon autem quartus ex croceo colore tendit in nigrum, et interpretatur terram amans, ostendens, advesperescente die, solem terram petere, id est occasum. Hos tamen equos Fulgentius, esto cum eisdem significationibus, aliter nominat. Videlicet Eritreum, Actheona, Lampos et Phylegeum. Per coronam autem XII lapidum ostendit Albericus longa dicacitate XII celi signa intelligi debere, per que mortalium ingenia cum anno quolibet discurrere invenere. His predictis superest de nominibus solvere globum. Ex quibus eo quod non nulla cum quibusdam aliis diis habeat communia, illis reservatis ubi de diis talibus; de his que ad eum solum spectare videntur quam brevius fieri poterit exponetur. Vocatur igitur primo Sol, eo quod inquantum planeta solus est, ut testari videtur Macrobius dicens. Nam et latinus eum, qui tantam claritudinem solus obtinuit, solem vocavit. Et in Thimeo dicit Plato ubi de speris: Ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram syderum lumen accendit, quem nunc solem vocamus. Insuper hunc Tullius ubi de Republica vocat principem atque ducem, dicens: Deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderatur luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Super quibus verbis sic ait Macrobius super Somnio Scipionis: Dux ergo quia omnes luminis maiestate procedit, princeps quia ita eminet, ut propterea quod talis appareat sol vocetur. Et post pauca sequitur: Mens mundi appellatur ita ut physici eum cor celi vocaverunt; inde nimirum quod omnia, que statuta ratione per celum ferri videmus, diem noctemque et migrantes inter utramque prolixitatis brevitatisque vices et certis temporibus equam utriusque mensuram; deinde veris clementem temperiem torridum Cancri et Leonis estum, mollitiem autunnalis aure, vim frigoris inter utramque temperiem, omnia hec solis cursus et ratio dispensat. Iure ergo cor celi dicitur, per quem fiunt omnia, que divina ratione fieri videmus. Est et hec causa, propter quam iure cor celi vocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitata est; solem autem ignis etherei fontem esse dictum retulimus. Sol ergo in ethere quod in animali cor, cuius ista natura est, ne unquam cesset a motu, aut brevis eius, quocunque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. Hec Macrobius. Ex quibus satis percipi potest eum existimasse solem rerum omnium causam. Loxias insuper eum appellat, ut ait Macrobius, Oenopides, quod ab occasu ad orientem tendens circulum facit obliquum. Phebus etiam nuncupatur et potissime a poetis, quod a specie atque nitore dictum est. Alii dicunt Phebus quia novus, eo quod mane quolibet novus videatur ab orizonte consurgere. Lycius etiam nuncupatur, et ut aliqui dicunt a Lycio templo Dely. Macrobius ostendit Cleantem aliam rationem reddere dicens: Cleantes Lycium Apollinem nuncupatum scribit, quod veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem rapiat radiis. Socomas, ut idem dicit Macrobius, a Syris sol etiam appellatur, a fulgore scilicet radiorum, quos vocant comas aureas solis. Sic et Argitorosus, quod nascens per summum orbis ambitum veluti arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. Imbricitor, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione oculorum sol dictus est, quia sic a physicis extimatur. Dicitur et Horus quasi magnus vel gigas, maximus quidam est ut ipsi videre possumus, et hoc illi nomen est apud Egyptios. Vocatur insuper et aliis nominibus pluribus, ut per Macrobium patet in Saturnaliorum libro.