CAP. XI. De Oeta Colcorum rege Solis figlio VIII°, qui genuit Medeam et Absyrthium et Calciopem.

Oeta Colcorum rex, ut Omerus in Odissea testatur, Solis fuit filius et Perse filie Occeani. Tullius autem ubi De naturis deorum, eum ex Asterie sorore Latone susceptum dicit, quam Asteriem videtur idem Tullius dicere ab eo occisam; dicit enim sic: Quid Medee respondebis, que duobus avis Sole et Occeano, et patre matricida procreata est? etc. Hunc clarum ea tempestate fuisse regem testatur antiquitas cum permaximum illi regnum fuisse describat Seneca tragicus in tragedia Medee. Ad hunc novercales insidias fugiens devenit Frixus, <Athamantis> filius, cum aureo vellere, quod sibi fatale ab oraculo sentiens Oeta diligentissime servabat, ne eo perdito privaretur regno; qui tamen a Jasone spoliatus est et regno pulsus. Verum iam senex ab eodem in regnum reductus est. Dicit Theodontius hunc Oetam non fuisse filium Solis Yperionis, sed eius qui apud Colcos maximus fuit, et regnavit ibidem.

Share on Twitter Share on Facebook