Polydoros ego duos fuisse Priami filios comperio. Nam unum ex Hecuba suscepisse in tragedia, que Polydorus intitulatur, plenissime asseruit Euripides, eumque dicit a Polynestore Trace occisum, quod et Virgilius et Ovidius approbant. Alterum vero ex Lathoy filia Altay suscepisse dicit Omerus in Yliade, eumque in pugna ab Achille occisum. Nos autem de primo prosequamur. Fuit ergo iste Priami filius et Hecube, quem, ut dicit Euripides, Priamus filiis ad futuros eventus providens, cum maximo auri pondere misit in Traciam ad Polynestorem regem antiquum hospitem et amicum atque generum suum, ut eum aleret, et cum auro servaret. Sane cum iam in Grecos letiori vultu prospicere videretur fortuna, cum illa Polynestor animum vertit, et auri cupidus Polydorum in litore spatiantem telis aggreditur, et frustra fidem implorantem occidit. Cadentique tumulum superingessit; sic describit Virgilius: Hunc Polydorum quondam cum pondere magno Infelix Priamus furtim mandarat alendum Treicio regi, cum iam diffideret armis Dardanie cingique urbem obsidione videret. Ille, ut opes fracte Teucrum et fortuna recessit, Res Agamenonias victriciaque arma secutus Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro Vi potitur etc. Dicit etiam Virgilius Eneam profugum in id devenisse litus, atque in eo civitatem fundasse, quam de suo nomine Eneam nuncupavit, et sacrum conficiens, dum frondibus aras tegere vellet, forte ignarus ad tumulum devenit Polidori, et cum viribus virgulta quedam evulsisset, vidissetque sanguinem ex fracturis virgultarum erumpere, obstupuit, et longe magis dum sanguini voces subsequi audivit, quas huiusmodi fuisse demonstrat Virgilius: Quid miserum, Enea, laceras, iam parce sepulto, Parce pias scelerare manus; non me tibi Troia Externum tulit, haud cruor hic de stipite manat. Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum, Nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit, Telorum seges et iaculis implevit acutis etc. Quibus Eneas certior factus atque premonitus, celebrato ei officio funebri et litore relicto, ad ulteriora progressus est. Euripides autem et post eum Ovidius dicunt tumulum hunc ab Hecuba matre repertum. Sane et Euripidis dictum, et Virgilii, diversis temporibus potuit esse verum. Sed videndum superest, quid sub fictione apposita sentiendum sit. Testatur hystoria sepulture Polydori superimpositum tumulum, cui supercrevisse virgulta mirtea mirum non est. Consuevit quidem ociosa tullus, sponte sua, germina atque virgulta emittere, et ea potissime, quibus habundat adiacens regio, que, habundasse mirtetis credibile, cum litoralis esset. Mirtus autem longas rectasque vermenas emittere consuevit aliquando; ex quo accidente facile dictum Polydorum et iacula, quibus confossus est, in virgulta mirtea versa. Excerpta autem ab Enea, iudicio meo, volunt ostendere relata ab aliquo conscio perpetrati sceleris, ex quibus sanguis sequutus est, id est occisionis facte representatio, a qua demum occisi voces, id est consilium sumptum non permanendi, cognita perfidia atque avaritia presidentis.