CAP. XXXI. De Polydoro XV° et Lycaone XVI° filiis Priami regis.

Polydorus hic, alter a superiori, et Lycaon filii fuerunt Priami et Laothoy, ut satis apud Omerum Lycaon ostendit, Achilli dicens: Te precor, Achille, miserere mei, iturus enim tuus servus sum quo miseris; te penes in convivio fui, dum me in viridario cepisti, et in Lemnon transmisisti, XIIa dies abiit postquam ad Ylionem redii, et in tuas manus iterum reduxit me deus, me iuvenem vides quem genuit Laothoy filia Althay senis, qui Beletessi dominabatur. Huius autem filiam Priamus habebat et alias, ex ista autem duo nati sumus, tu autem ambos iugulabis? Certe primum inter pedestres domuisti Polydorum deo similem et percussisti lancea; nunc autem michi infortunium paras, tuas effugere manus non possum, sed hoc in animo ponas, queso, ne me interficias; non enim ex uno ventre cum Hectore sum, qui tibi socium interfecit etc. Verum Achilles, nil iuvantibus precibus, eum ignominiosis obiurgans verbis, in Camandrum flumen impulit, et in eodem misere periit. Patet ergo ex verbis huius, Polydorum hunc alium a primo fuisse, qui, ut testatur Omerus, plurimum diligebatur a Priamo, eo quod iunior filiorum esset, et ob id non permittebat illum in pugnam descendere; vincebat enim pedum celeritate quoscunque coetaneos, et mirabilem de se prebebat indolem. Verum die quadam, nescio Priamo, armatus descendens in hostes, incidit in Achillem, qui lancea eum percussit, et fractis obstaculis armorum, infelicem evisceravit. Sed ipse visceribus manu collectis, dum abiret debilitatus occubuit, nec potuit Hector, in eius salutem veniens, eum e manibus mortis subtrahere.

Share on Twitter Share on Facebook