CAP. XXXIV. De Die Herebi XXa filia.

Dies Herebi Noctisque fuit filia, sic, ubi de Naturis deorum, scribente Tullio. Hanc dicit Theodontius Etheri fratri suo coniugio copulatam. Quod Herebi filia sit et Noctis talis ratio redditur a quibusdam. Herebum enim a parte totum summentes pro universo terre corpore sumi voluere, ex extremo cuius quod orizonta vocant Greci, non est dubium adventu solis cedente nocte diem consurgere, et <eam> Herebum ex Nocte produxisse. Eam autem Etheri coniunctam connubio ideo dicunt, quia Etherem intelligunt ignem, qui claritate carere non potest, et ob id cum dies clara sit, nil aliud volunt quam claritatem igni coniunctam ostendere. Hec autem ab antiquis, postquam adeo dictum est, vespere et mane facta est dies una, huius magnitudinis designata est, ut id tempus, quod labitur a surgente sole et mundum omnem circumeunte atque in eodem loco, unde surrexerat, redeunte, ea cum nocte que includitur, dies dicatur una, et hec naturalis, quam in XXIIIIor equas partes divisere, et has oras nuncupavere. Deinde, prout eisdem visum est, artificialis est superinducta dies, que in diem et noctem divisa unicuique partium, diei scilicet et nocti XII horas, esto inequales, esse concessere, et artificialem ab artificio excogitantis eam dixere, qua in suis iudiciis ut plurimum utuntur astrologi. Inde medici creticam invenere diem, eaque circa egritudinum observationes utuntur. Dierum vero naturalium initium non eque a naturalibus omnibus summitur. Romani autem, ut ait Marcus Varro, a nocte media incepisse et in sequentis noctis medium terminasse voluerunt, quam dimensionem adhuc servant Ytali, et potissime in iudicialibus causis. Athenienses autem olim a solis occasu incipientes diem in occasum diei sequentis finiebant. Babilonii vero ab ortu faciebant, quod ab occasu Attici. Umbri qui et Etrusci sunt, a meridie illi fecere principium, et in sequentis diei meridiem terminabant. Que consuetudo adhuc ab astrologis observatur. Est preterea dies naturalis secundum varias eius qualitates variis distincta nominibus. Nam, ut Macrobius Saturnaliorum asserit, ab initio diei Romanorum incipiens, primum tempus diei dicitur medie noctis inclinatio, eo quod nox in diem incipiat declinare. Deinde a galli cantu gallicinium nuncupatum. Tertium conticinium, eo quod sopita omnia conticescere videantur. Quartum diluculum dicitur, eo quod diei lux apparere videatur. Subsequenter quintum tempus sole iam surgente, mane vocari voluere, seu quia a manibus exordium lucis emergi visum sit, seu ab omine boni nominis, nam Lanubini mane pro bono dicunt. Sextum autem dixere meridium, hoc est diei medium, quod nos meridiem dicimus. Ab hac autem hora tempus in noctem tendens, quod septimum est, vocatur occiduum quia cadere videatur. Octavum vero suprema tempestas nuncupatum est, eo quod diei sit novissimum tempus, ut in XII tabulis est espressum: solis occasus suprema tempestas esto. Deinde nonum tempus dicitur vespera, quod a Grecis tractum est. Illi enim speran a stella hespero, que in occasu solis apparet, dicunt. Decimum autem tempus, quod est noctis initium, dicitur prima fax, eo quod tunc stelle incipiant apparere, seu ut aliis placet, quia tunc, luce cessante diei, incipimus faces accendere, ut tenebras noctis vincamus lumine. Tempus vero undecimum nox concubia dictum est, eo quod ea hora post aliqualem vigiliam cubitum consueverint ire mortales. Duodecimum quidem diei tempus, quod noctis est tertium, intempestum dicitur, eo quod nullis gerendis rebus videatur accommodum. Cuius finis est circa principium eius, quod diximus, medie noctis inclinatio. Insuper cum humana solertia respectu habito ad septenarium numerum, quem quibusdam ex causis veteres voluere perfectum, disposuerit omne tempus per septimanas dierum efflui, et dies illas septimane nominibus variis nuncupare, consuevere nonnulli nominum talium exquirere causas; quas ego has puto, cum a planetis apud nos quinque denominentur, sexta sabbatum ab Hebreis dicta, a christianis postea immutata non est, eo quod requiem dicant significare latine, ut appareat cum creavisset omnia Deus in sex diebus, eum septima ab omnibus operibus suis quievisse. Dominica autem dies, que nobis christianis est septima, sic eo dicta est, quia ea die Christus Dei filius, non solum ab omnibus laboribus suis quievit, verum victor surrexit a mortuis et sic illam a domino nostro patres incliti vocavere dominicam. Alii volunt a sole denominatam, eo quod ipse sit planetarum princeps et inde dicatur dominus, et quia eiusdem diei hore prime principatum habeat ob id illam denominari dominicam. Sed cum longe alius sit ordo planetarum quam in nominibus dierum habeatur, est sciendum secundum planetarum ordinem successive unicuique diei hore dari dominium, et ab eo cui contingit prime hore diei dominium habere, ab eo dies illa denominata est, ut puta si diei dominice Veneri secundam horam tribues, que Soli immediate subiacet, et Mercurio terciam, qui subiacet Veneri, et Lune quartam, que subiacet Mercurio, quintam autem Saturno, ad quem convertendus est ordo cum in Luna defecerit, sextam Iovi, et sic de singulis XXIIIIor horis diei <dominice>, sub nomine vel dominio Mercurii invenietur hora XXIIIIa, et XXVa que prima est diei sequentis sub nomine vel dominio Lune, et ideo ab ea secundus denominatus ebdomade dies, seu potius primus, ut dies dominica septima sit ebdomade et quietis dies. A qua prima diei Lune hora, si eodem modo computaveris vigesimamquartam eius horam invenies sub Iovis imperio constitutam, et vigesimam quintam sub Martis dominio, a quo et ipsa secunda dies Martis denominata est, quia prime eius hore Mars imperet. Et sic successive de singulis donec ad ultimam deveneris sabbati, que Marti subest, et subsequitur prima diei <dominice> ascripta Soli, a quo dies ut ante diximus dicta est. Dies autem naturalis cum ex die constet et nocte, a die tota tanquam a digniori parte denominata est, et dies a diis vocitata, nam dyos grece, latine dicitur deus; nam uti dii mortalibus opinione veterum adiutores sunt, sic et adiutrices sunt dies, et a diis ipsis etiam eam ob causam denominate sunt. Postquam e subterraneis latebris in diei lucem prestante Deo devenimus, supererat nobis, ut eque de omnibus Herebi filiis dixissemus, etiam de Ethere, quem eiusdem filium volunt, quid senserint veteres, descripsisse. Sane quoniam omne eius masculinum genus hoc excepto filio sterile est, et huius non est parva posteritas, et in longum satis volumen protractum est, eum in secundum servandum honestius ratus sum, et primo finem imponere.

Genealogie deorum gentilium liber primus explicit.

Share on Twitter Share on Facebook