Charon, Acherontis nauta, Herebi et Noctis filius dicitur a Crisippo. De quo sic ait Virgilius: Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon cui plurima mento Canicies inculta iacet, stant lumina flamma. Sordidus ex humeris nodo dependit amictus. Ipse ratem conto subigit velisque ministrat Et ferruginea subvectat corpora cimba, Iam senior sed cruda deo viridisque senectus etc. <Charon>, quem Servius devolvit in cronon, tempus est. Herebus autem hic pro intrinseco divine mentis consilio intelligendus est, a quo tempus et cetera omnia creata sunt, et sic Herebus Caronis pater. Nox autem illi ob id mater data est, quia ante creatum tempus nulla fuit sensibilis lux, et ideo in tenebris factum est, et ex tenebris productum videtur. Apud inferos vero ideo positus est Caron, quia superi tempore non indigent, ut nos mortales, qui ab illis sumus inferi, indigemus. Quod autem Charon corpora deferat ex una in alteram Acherontis ripam, ideo fictum est ut intelligamus, quoniam tempus confestim ut nascimur suo nos sumit in gremio, et in ripam defert oppositam, id est in mortem, que quidem est nativitati contraria, cum illa deducat in esse, et hec corporibus auferat esse. Vehimur preterea a Charone per Acherontem fluvium, qui absque gaudio interpretatur, ut advertamus, quoniam a tempore trahimur per vitam labilem et miseriis plenam. Eum preterea dicit Virgilius senem, sed robusta viridique fultum senecta, ut cognoscamus tempus annositate vires non perdere, hoc idem hodie potest quod potuit dum creatum est. Sordidus autem illi amictus est, ut appareat quia circa terrena, que sordida sunt, versetur.