CAP. I. De Eternitate.

Sequitur de Eternitate, quam ideo veteres Demogorgoni sociam dedere, ut is qui nullus erat videretur eternus. Que quid sit suo se ipsa pandit nomine, nulla enim temporis quantitate mensurari potest, nullo temporis spatio designari, cum omne contineat evum et contineatur a nullo. Quid enim de ea scripserit Claudius Claudianus, ubi heroico carmine Stilliconis laudes extulit, libet inserere. Dicit enim sic: Est ignota procul nostreque impervia menti, Vix adeunda diis annorum squalida mater, Immensi spelunca evi, que tempora vasto Suppeditat revocatque sinu; complectitur antrum Omnia quo placido consumit numine serpens Perpetuum(que) viret squamis, caudamque reducto Ore vorat tacito, relegens exordia lapsu. Vestibuli custos vultu longeva decoro, Ante fores natura sedet cunctisque volantes Dependent membris anime; mansura verendus Scribit iura senex, numeros qui dividit astris, Et cursus stabilesque moras quibus omnia vivunt Ac pereunt fixis cum legibus. Ille recenset etc. Antro demum sic descripto subsequitur idem: Hic abitant vario facies distincta metallo Secula certa locis, illic glomerantur aena, Hic ferrata rigent, illic argentea candent; Eximia regione domus etc. Hec ille; ex quibus reor, serenissime regum, possis advertere quam suavi stilo quamque accurata atque explicita oratione quid Eternitas et que intra Eternitatem contineantur poeta describat. Qui ut eius ostendat omnium temporum excessum, dicit speluncam ispius, id est gremii profunditatem incognitam atque procul stantem, et nedum mortalibus, sed vix adeundam diis, id est beatis creaturis que in conspectu dei sunt; eamque demum dicit tempora suppeditantem atque revocantem, ut appareat intra eam omne tempus initium sumpsisse ac sumere et sumpturum esse, et ultimo in finem devenire suum. Et ut appareat quo ordine describit serpentem perpetuo viridem, id est quantum ad eam nunquam in senium tendentem, eumque dicit revoluto in caudam ore eam devorantem, ut ex hoc actu percipiamus temporis circularem lapsum. Nam semper anni unius finis principium est sequentis, et sic erit durante tempore. Quo exemplo usus est, eo quod per illud fuerit olim Egiptiis, antequam licteras suscepissent, consuetudo describendi annum. Subsequenter autem hoc fieri tacite dicit eo quod non advertentibus nobis paulatim labatur tempus. Naturam autem animarum circumvolantium plenam eo quod assidue multis animantibus animas infundat, ideo ante fores Eternitatis describit ut intelligamus quod quicquid intrat Eternitatis gremium, seu parum mansurum seu multum, natura rerum agente intrat, et sic quasi ianitrix hic est, et est intelligendum de natura naturata. Nam quod natura naturans immittit nunquam egreditur. Senem autem, qui in antro numeros stellis dividit, Deum verum credo, non quia senex sit, non enim in eternum cadit etatis ulla descriptio, sed mortalium loquitur more, qui longevos etiam immortales senes dicimus. Hic numeros stellis dividit ut intelligamus quia eo agente et ordinante per certum et constitutum ab eo syderum motum nobis tempora distinguantur, ut puta per solis totius celi circuitum habemus annum, sic per eandem lune circumvolutionem mensem, et per integram octave spere revolutionem diem. De seculis autem, que ibidem esse dicit, infra ubi de Eonis satis late scribetur.

Share on Twitter Share on Facebook