CAP. II. De Chaos.

Chaos, ut Ovidius in principio maioris sui voluminis asserit, fuit quedam omnium rerum creandarum inmixta et confusa materia. Dicit enim sic: Unus erat toto nature vultus in orbe Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles Nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum etc. Hunc seu hanc tam speciosam forma certa carentem effigiem voluere non nulli, alias insignes phylosophi, sociam atque coeternam fuisse Demogorgoni, ut si quando in mentem illi venisset creaturas producere, non deesset materia; quasi non posset qui poterat rebus variis formam dare, materiam ex qua daret producere. Ridiculum est, sed iam neminem redarguere professus sum.

Share on Twitter Share on Facebook