Famem dicit Paulus iuxta Crisippum Herebi Noctisque fuisse filiam. Hec autem aut publica est, ut olim premonstrata Pharaoni, aut privata ut Erisithonis. Publica ex universali frugum penuria consuevit contingere. Cuius rei aut divina ira causa est, vel diuturnum bellum, seu adversa supercelestium corporum dispositio, seu vermes subterranei rodentes semina, seu locuste iam sata nascentia devorantes. Ex quibus causa prime a nemine mortalium nosci potest, et sic dici poterit Herebi Noctisque filia, sed non Herebi in visceribus terre latentis, aut in egris hominum pectoribus residentis; quin imo in profundo divine mentis arcano sanctissime vigilantis, quem intellectus hominum mortalitatis caligine offuscatus intueri non potest, nec etiam noctis divine mentis in qua nil unquam fuit obscurum, verum suo semper lumine cuncta clarificat, sed nostre imbecillitatis erroris. Ceteras cause huius species asserunt mathematici suis artibus etiam previderi posse. Quod utrum verum sit, tu serenissime princeps, cum in talibus apprime te instructum audiverim, optime nosti. Si autem sic est, talis fames nec Herebi nec Noctis filia esse posset. Si autem non sic, tunc ut de deo diximus cum in arcano nature antro repositum videri non possit, linquetur ut talis fames filia sit Noctis et Herebi ratione iam dicta. Privata autem fames, aut ex penuria ciborum continget ut plurimum, aut aliquando ex fastidio stomacantium. Si ex penuria, aut inertia, atque desidia patientis aut egestatis crimine contingit. Si ex inertia vel desidia, ut quandoque videmus quosdam lasciviis potius et ineptiis atque ocio vacare quam rei familiaris curam genere. Hec profecto Herebi Noctisque filia est, eo pacto quo superiores sunt ceteri. Si egestatis crimine dum modo non ob intemperantiam sit egenus qui patitur, nec hanc Herebi Noctisque filiam puto, nisi ob id dixerim quia ab intrinseco stomaci esurientis procedit. Si vero ob ciborum fastidium fames sit, ut non nunquam quibusdam discolis atque prava consuetudine nauseantibus contigisse novimus, quibus nisi exquisita edulia, et pulmenta accurate composita, seu regum tucceta et preciosa vina atque forensia apponantur, adeo vulgaria spernunt et respuunt, ut prius se inedia torqueri permictantur quam comedant; nulli dubium quin et hec nata sit Herebi atque Noctis. Huius autem mansionem et formam sic describit Ovidius: Quesitamque Famem lapidoso invenit in agro Unguibus et raris vellentem dentibus herbas. Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, Labra incana situ, scabre rubigine fauces, Dura cutis per quam spectari viscera possent, Ossa sub incurvis extabant arida lumbis, Ventris erat pro ventre locus, pendere putares Pectus et a spine tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies genuumque rigebat Orbis, et immodico prodibant tubere tali. Hanc procul ut vidit etc.