CAP. XXVI. De querela Herebi filia XIIa.

Querelam dicit Tullius fuisse filiam Noctis et Herebi. Quod facile concedetur si quid sit sane mentis oculo prospectetur. Est enim morbus male secum convenientis animi, ob hoc insanum veniens pectus, quia aut subtrahi quod sibi debetur autumat inconsultus homo, aut egre fert sibi non dari quod optat, vel non posse quod cupiat. Et sic quod suum crimen est alienum lumine mentis privatus existimat. Hinc queritur lascivus amans, hinc auri cupidus, hinc honorum avidus, hinc sanguinis sitibundus et alii plures malum quod introduxerunt ipsi, et prudentes eiecisse poterant flentes.

Share on Twitter Share on Facebook