Fraus et merito Herebi et Noctis a Cicerone ubi de Naturis deorum dicitur filia, letalis quidem et infanda pestis, et inique mentis execrabile vicium. Inter hanc et dolum vix noscitur esse discrimen, quod si quid interest hoc esse videtur, dolum scilicet quandoque in bonum operari posse, fraudem nunquam preter in malum. Seu potius adversus hostes dolo agimus, amicos fraude decipimus. Huius autem formam noster Dantes Aligerii Florentinus eo in poemate quod florentino scripsit ydiomate, non parvi quidem inter alia poemata momenti sic describit: Eam scilicet iusti hominis habere faciem, corpus reliquum serpentinum variis distinctum maculis atque coloribus, et eius caudam terminari in scorpionis aculeum, eamque Cociti innare undis adeo ut illis excepta facie totum contegat horridum corpus, eamque Gerionem cognominat. In placida igitur et simili iusti hominis huius facie sentit autor extrinsecum fraudolentium habitum; sunt enim vultu et eloquio, mites, habitu modesti, incessu graves, moribus insignes et spectabiles pietate; operibus vero miserabili sub gelu iniquitatis tectis, versipelles sunt, et astutia callidi, et maculis respersi scelerum, adeo ut omnis eorum operum conclusio pernicioso sit plena veneno; et inde Gerion dicta, quia regnans apud Baleares insulas Gerion miti vultu, blandisque verbis et omni comitate consueverit hospites suscipere, et demum sub hac benignitate sopitos occidere. Cur autem Herebi noctisque filia dicta sit, eadem que de Dolo ratio est.