CAP. XX. De Dolo Herebi filio VIo.

Est et Dolus, ut Tullio placet, filius Noctis et Herebi. De quo referre consueverat Barlaam, quoniam ad troyanum bellum cum Grecis ivisset, et cum minus armis iretur in votum, consultantibus quibusdam ex primatibus de agendis, ab Ulixe, cui familiarissimus erat, eum in consilium fuisse deductum. Qui cum elatos animos et iactationes atque consilia quorundam audisset atque aliquandiu secum risisset, rogatus sententiam dixit, que etsi non honesta eo quod oportuna videbatur, assumpta est, et eidem cum Epoo fabricandi equi, negocium evestigio commissum est, quo postmodum eo perventum, ut optato, iam fessi potirentur Greci. Satis tenue fictionis est velum, et ideo cur Herebi et Noctis dicatur filius videamus. Quod meo iudicio sacris ostenditur licteris. Quibus docemur ab Herebo forma serpentis assumpta humani generis hostem in terris venisse, et parentum nostrorum mentes dolosis suggestionibus offuscasse nocte tartarea, et inde tanquam incultum agrum semen iniecisse letiferum, cuius fructus cum in legem egissent, extemplo venit in lucem; et sic dolus nondum in terris cognitus ab initio manavit ex Herebo, et in utero cece mentis conceptus, nostra morte et exilio regni celestis palam facto, ostendit liquido se filium Noctis et Herebi. Sane quia quod gentiles non noverant finxisse non poterant, arbitror eos pro Herebo intimum cordis humani recessum intellexisse, ibi enim cogitationum omnium sedes est, et ideo si eger sit animus, virtute neglecta, ut ad optatum deveniat, si desint vires, illico dirigit ad artes ingenium; et quoniam facilius dolo capiuntur amentes, eo cogitationibus pessimis fabricato, et quos capit, et se ipsum letifero alligat laqueo, et sic ex nocte, id est mentis cecitate, per quam ea via, qua minime decet, in desiderium suum tendit, et egri pectoris ignominiosa concupiscentia ferventis, dolus creatur et nascitur, et ut plurimum non ante visus in lucem, quam is in precipitium venerit in quem struitur.

Share on Twitter Share on Facebook