CAP. XVI. De Gratia Herebi et Noctis secunda filia.

Herebi et Noctis Gratiam esse filiam scribit Tullius, ubi de Naturis deorum. Ego tamen alibi legisse memini Gratias seu Iovis et Auctonoi, seu Liberi patris ac Veneris fuisse filias. Verum ut habeamus quid in hoc senserint qui finxerunt, est sciendum, gratiam esse quandam liberalem mentis affectionem maiorum potissime in minores, qua nullo precedente merito indulgentie beneficia et obsequia aliquando etiam non poscentibus impenduntur. Harum tamen multiplices esse species reor. Alie quidem dei sunt immortales, quibus amotis nulli sumus. Alie vero hominum inter se, et he in bonum possunt tendere et in malum, quanquam semper in bonum sonare videatur gratia. Has omnes Herebi et Noctis filias variatis tamen parentum sensibus possemus ostendere, sed ut ad hanc omissis in suum tempus reliquis veniamus; reor ego hanc eam gratiam esse que ob aliquod infandum facinus, vel turpes alicuius hominis mores in perverso aliquo ac detestabili viro causatur, et sic Herebi, id est obstinati pectoris, et Noctis, id est cece mentis, erit filia Gratia talis.

Share on Twitter Share on Facebook