CAP. XV. De Amore primo Herebi filio.

Ex filiis Herebi primus occurrit Amor, quem ab eo exnocte susceptum ubi de Naturis deorum Tullius asserit. Quod forsan, regum serenissime, videretur tibi monstruosum, ni verum monstraretur ratione possibili. Antiquorum sententia fuit amorem esse animi passionem, et ideo quicquid optamus id amor est. Verum quoniam in diversum nostre affectiones feruntur finem ut amor non idem circa omnia sit, necesse est, et ob id in parvum numerum redactis mortalium desideriis, triplicem illum maiores dixere. Et ante alios Apuleio teste, eo in libro quem De dogmate Platonis scripsit, asserit Plato tres non amplius amores fore. Quorum primum dixit esse divinum, cum incorrupta mente et virtutis ratione convenientem. Alterum degeneris animi corrupteque voluntatis passionem. Tertium ex utroque permixtum. Post quem auditor eius Aristotiles mutatis potius fere verbis quam sententia eque triplicem voluit; primum dicens propter honestum, secundum propter dilectabile, tertium propter utile moventem captos a se. Sane quoniam nec is de quo sermo divinus aut propter honestum est, nec ex duobus aliis permixtus, aut propter delectabile, verum degeneris animi, et propter utile, merito eum iuxta sententiam Ciceronis, filium Herebi noctisque dicemus, id est cece mentis et obstinati pectoris. Ab hoc enim in execrabilem auri famem impellimur. Ab hoc in cupidinem imperii inexplebilem. Ab hoc in stolidum periture glorie desiderium. Ab hoc in funestam amicorum cedem. Ab hoc in periclitationes urbium, furta, fraudes, violentias et dolosa consilia miseri trahimur. Hac peste afficiuntur gnatonici, histriones, assentatores et huiusmodi perniciosa manus hominum ridentem insipientium sequentes fortunam, et eo utuntur ad enudandos blanditiis et falsis laudibus milites gloriosos. Eum igitur rite pensatis omnibus non amorem, quin imo odium rectius vocaremus.

Share on Twitter Share on Facebook