CAP. XIX. De Metu Vo Herebi filio.

Metus, ut sepe dictus asserit Tullius, filius Herebi fuit et Noctis. Est enim metus, ut idem ait Tullius, rationi adversa cautio. Hunc ego horum parentum filium dictum arbitror, quia ex remotis a cognitione nostra nostris in pectoribus oriatur. Eum tamen duplicem reor, et qui indiscretum virum iure cadere possit, ut metuisse tonitrua, et qui nulla rationabili causa impellente, non aliter quam mulierculas non nullas exanimat. Hic sub vocabulo pavoris unus ex ministris Martis est, ut demonstratur a Statio dicente: Inde unum dira comitum de plebe pavorem Quadrupedes ante ire iubet non aliter hanelos Insinuare metus animumque avertere veris Aptior, innumere monstro vocesque manusque, Et <facies> quecumque libet bonus omnia credi Autor et horrificis linphare incursibus urbes. Si geminos soles ruituraque suadeat astra Aut nutare solum aut veteres descendere silvas. Ah miseri vidisse putant etc. Possem, rex optime, multa verba facere huius carminis explicando partes, ut mores metus aperirem, sed adeo tenuia sunt figmenta, ut plura dicere superflua ratus sim. Huic preterea ascribit Tullius in Tusculanis questionibus non inadvertenter plures subesse ministros, ut puta: pigritiam, pudorem, terrorem, timorem, pavorem, exanimationes, conturbationem et formidinem. De quibus omnibus ibidem seriose legitur

Share on Twitter Share on Facebook