Mors, ut voluere Tullius et Crisippus filia fuit Noctis et Herebi, quam ultimum esse terribilium testatur Aristotiles. Ab hac enim omnes ab ea ipsa die, qua miseri mundum intramus, sensim adeo, ut non advertamus continue carpimur; et cum cotidie moriamur, tunc vulgato sermone mori dicimur, cum mori desinimus. Hanc, et si mille modis miseri rapiamur, aut violentam aut naturalem voluere priores. Violenta est que ferro vel igne, vel casu alio fugienti vel etiam postulanti infertur. Naturalis autem secundum Macrobium super Somnium Scipionis ea est, qua non corpus ab anima, sed a corpore anima derelicta est. Vocavere insuper veteres senum mortem maturam seu meritam, iuvenum immaturam, puerorum autem acerbam dixere. Nec non et aliis multis nominibus appellata est, ut Atropos, Parca, Letum, Nex et Fatum. Huius etiam dirum opus sic breviter describit Statius: Stigiis emissa tenebris, Mors fruitur celo bellatoremque volando Campum operit nigroque viros invitat hyatu. Nil vulgare legens, sed que dignissima vita, Funera precipuos annis animisque cruento Angue notat etc. Sed iam que pauca ficta sunt detegamus. Herebi illam dicunt filiam quia ab Herebo emissa sit, ut in prescripto carmine Statius, Stigiis emissa tenebris, seu quia calore careat, ut caret Herebus; Noctis autem ideo filia dicta est quia horribilis et obscura videatur. Mors autem dicta est, ut dicit Ugucio, quia mordeat vel a morsu parentis primi, per quem morimur, vel a Marte qui interfector est hominum, vel mors quasi amaror, quia amara sit; nil enim hominibus creditur amarius morte, eis exceptis de <quibus> dicit Iohannes in Apocalipsi: Beati qui in Domino moriuntur. Hec ut placere videtur Servio, ab Atropu de qua supra differt, quia per hanc violentam debemus intelligere mortem, ut satis etiam colligitur proximo supra ex carmine Statii. Per Atropon autem vult intellegi naturalem rerum dissolutionem. Atropos autem dicta quia non convertitur. Parcam vero eam per antiphrasim dixere, eo quod nemini parcat. Sic et letum, cum sit mestissima rerum. Necem autem illam proprie arbitror qua aqua, vel laqueo seu modo alio spiritus intercluditur. Fatum autem dicta est, eo quod divina providentia premonstratum sit, qui nascuntur omnes mori debere.