CAP. III. Adversus eos, qui, cum non sint, sapientes cupiunt apparere.

Prospectabit et hoc opus species hominum altera, moribus forte minus redarguenda priore, sed prudentia profecto non maior. Et hi sunt, qui, ante visum scolarum limen, se, quia quandoque phylosophorum quorundam audivere nomina, putant esse phylosophos, seu si non putent, ut ab aliis credatur, exoptant, et quadam ficta gravitate verborum et morum ponderositate, visis aliquando non nullis libellis vulgarium, non nisi de apicibus rerum verba faciunt; et, ut existimentur, quod cupiunt, apud eruditissimos viros versantur, moventes persepe de sublimibus dubia, ut puta, qualiter tribus personis una tantum sit deitas, vel nunquid possit deus sibi similem facere, aut cur non ante per mille milia seculorum creaverit deus orbem, quam fecerit, et huiusmodi. Et dum responsa prudentum percipiunt, factis ratiunculis quibusdam frivolis in contrarium et auditis doctorum replicationibus atque conclusionibus, quasi non satis illis satisfactum sit, quatientes, si videantur, paululum caput, et torquentes cum cachinno faciem, et circumstantes etiam intuentes, non aliter quam si indulgeant reverentie respondentis, pretereunt. Et tandem, quod ex ore probatissimorum hominum intellectus eorum tenuis et remissus excepit, servavitque memoria, apud muliercularum textrinas, seu potius, si prestetur, in triviis, ignaro ascultante popello, uti ipsum deum consuluerint, post longum suspirium blaterantes emittunt, volentes ex hoc percipi, quod non absque labore plurimo, quod dixerint, ingenio et speculatione sua ex penetralibus divine mentis evulsum sit. Et ut omnino insipidis sapientes appareant, ampliatis sermonibus, non tamen eodem verborum contextu, quin imo nunc huc nunc illuc per varias materias saltitantes, nec de aliqua concludentes, sed se auditoresque implicantes suos, ceu plenissime liberales artes noverint, quarum persepe nomina non noverunt, Priscianum, Aristotilem, Ciceronem, Aristarcum, Euclidem, atque Ptholomeum, aliosque circa has insignes viros stomacosa quadam dicacitate neglexisse demonstrant, se tractos aientes ad sublimiora theologie dulcedine. Sic et de moribus hominum et gestis heroum, ac de sacris legibus et institutis legumque latoribus. Et, si quando contingat poesis aut poetarum intrare colloquium, tanto cum fastidio illos et poemata, uti integre viderint omnia et despicienda cognoverint, damnant, vituperant, flocci faciunt, et a se eicere ostendunt, ut vix tolerare possint etiam imprudentes; et balbutientes aiunt Musas, Helyconam, Castalium fontem, et Phebi nemus, et huiusmodi delirantium hominum nugas esse et puerorum ad grammaticam esse preludia. Ex quibus fatuitatibus satis iam scio, quid, monstrum istud spectantes, in me, quid in opus meum, quid in poetas dicturi sint. Verum reor horum vecordie compatiendum potius quam rationibus obsistendum, nam, cum se ipsos non intelligant, longe minus alios intellecturi sunt; ignari sunt, et luce veritatis carentes, sensualitate duce se trahi permittunt. Quibus caritate mea, non eorum merito dixisse velim, ut, alienis omissis officiis, exerceant sua, et si hac glorie cupiditate agitantur, ut sapientes existimentur, scolas intrent, audiant preceptores, libros evolvant, vigilent atque discant, et palestras disputantium solertes visitent, memores, ne festini in doctoratum evolent, pictagorici instituti, quo cavebatur, ne quis scolas eius intrans locuturus de phylosophicis os aperiret, antequam per quinquennium audisset. Quod cum laudabiliter fecerint, et in bene meritum titulum venerint, si libet, in medium prodeant, predicent, disputent, redarguant et castigent, atque acri spiritu suis redargutoribus instent; aliter autem fecisse, non ostentatio sapientie, sed dementie est.

Share on Twitter Share on Facebook