Sunt et insuper homines quidam toga, aureis bullis et ornatu fere regio insignes, nec minus incessu et morum gravitate atque oris facundia spectabiles, magnis postergati clientum catervis, et ingenti autoritate conspicui. Hi quidem sunt clarissimi legum preceptores et tribunalium presides, a quibus si rite exerceantur iura, frenantur hominum illecebres mores, extollitur innocentia, et, quod suum est, unicuique poscenti conceditur, quibus reipublice nervus non solum suis in viribus servatur, sed perenni iustitia augetur in melius; venerabilis ergo et precipuo honore dignissimi sunt! Sane quantumcunque aliorum purgent sua prudentia notas, una tamen labe fere polluti sunt omnes; auri cupiditate laborant, nec aliquid seu aliquem laude dignum putant, ni fulgeat auro. Hos ego venturos existimo cum reliquis, ut prospectent, nunquid aliquid criminis operi nostro possint suis inferre legibus; nec me fallit, si morem sequentur veterem, quid obiecturi sint. Consuevere quidem, relictis rostris et pretoria exeuntes, et potissime, dum curis paululum soluti in conventum amicorum veniunt, si contingant inter loquendum fieri mentio poetarum, illos extollere laudibus, quoniam eruditissimi atque eloquentissimi fuere viri; tandem post multa absconditum sub melle venenum, non letale tamen, emittunt dicuntque eos parum fuisse prudentes, in quantum, tempus omne terentes, facultatem secuti sunt, ex qua post longos labores nulle consequuntur opes, super addentes ob hoc pauperrimos homines fuisse poetas, nullo splendore spectabiles, nullis opibus, nullo famulatu insignes, volentes ex his intellegi, quia non divites fuere, nullius pretii eorum extimanda facultas sit. Que quidem verba una cum abscondita conclusione facile audientium animos <intrant>, cum omnes in avaritiam proni simus, et stulta credulitate arbitremur summum bonum possidere divitias. Hac ergo impulsi peste, autumo, si laborem inspexerint nostrum, eos post multa dicturos opus scilicet pulchrum, sed supervacaneum, et inutilem sudorem meum, eo quod minime tendat, quo ceterorum mortalium labores intendunt; et sic non solum adversum me apparebit eos dixisse sententiam, sed ex consequentia quadam tanquam summum et detestabile malum una cum opere poetas cum paupertate damnasse videbuntur. Pia quippe, et humanitati conformis atque opinioni vulgari, hec videtur obiectio, et gratiarum actione dignissima, dummodo ex fonte caritatis exundaret in medium; verum, quoniam ex offuscato appetitus inepti iudicio sumit originem, ridenda est atque abicienda, et eorum prurigini compatiendum. Et quoniam dignitati talium insuper deferendum est, ne se postergatos existiment, obiectionem eorum verbis amplioribus in suos ortus vertendam puto. Confitebor igitur sponte, quod dictum est, poesim nullas afferre substantias, et poetas pauperes fuisse, si pauperes dici debent, qui ultro sprevere divitias; stolidos autem fuisse non confitebor, eo quod poesis studium secuti sint, cum prudentissimos arbitrarer, si verum deum catholice cognovissent. Nunc reassumendo, ne confessione mea tam ultronea videar absolute obiectoribus tanquam victoribus aream liquisse certaminis, et obiectionem primam deducamus in medium. Dicunt igitur splendidi legum interpretes poesim nullas afferre divitias, volentes ob id, ut satis percipi potest, eam ab imitandis excludere, quasi nullius inter scientias reliquas sit momenti. Equidem, ut iterato dixerim, certum est poesim nullas afferre divitias; non tamen assentio, ut isti volunt, hoc sua ignobilitate contingere, verum quia speculativarum disciplinarum non sit officium tale aut intentum, sed mechanicorum artificum seu feneratorum, quorum in hunc finem omnis tendit intentio, qui, ut cito veniat, nil gratis penitus operantur. Sic, et causidici, qui hinc ex delictis hominum, inde ex legum peritia sibi officinas construunt, in quibus venalis lingue malleo numismata cudunt, et aurum ex miserorum lacrimis verbositate conficiunt, quod poesis, generose memor originis, omnino abhorret et renuit. Ex quo si damnanda aut parvi pendenda est, nullius una secum pretii erit phylosophia, rerum magistra, et cuius opere entium causas discimus; nullius eque theologia, cuius demonstrationibus rite deum cognoscimus, quibus nullum unquam querendi thesauros fuisse studium audivi. Si nesciunt isti, poesis maioribus vacat, nam, cum celos inhabitet divinis inmixta consiliis, paucorum hominum mentes ex alto in desiderium eterni nominis movet, et sua pulchritudine in sublimes cogitationes impellit, tractisque inventiones peregrinas ostendit, atque ex ingeniis egregiis sermones exquisitos emittit. Et, siquando, placidis vocata precibus et sublimi sede descendit in terras, sacris comitata Musis, non celsa regum palatia, non molles deliciosorum domos exquirit habitatura, verum antra atque prerupta montium, umbras nemorum, fontes argenteos, secessusque studentium, quantumcunque pauperrimos et luce peritura vacuos, intrat et incolit; quod alibi forsan plenius ostendetur, exigente materia. Et sic, cum etherea sit atque perennis, nullum sibi cum perituris commertium est, splendoresque manu factos, tanquam futiles et inanes, parvi facit et renuit, ac suis contenta bonis non curat aggregare divitias. Post hec ex iam dicta positione subnectunt, minus prudentes fuisse poetas, qui tale secuti sunt dogma, ex quo nulle sequacibus consequantur opes. Quibus ut responsum sit, reor plurimum prudentis opus circa eligenda consistere, et ideo hos convenire velim, quis in eligendo prudentior merito habendus sit, iuridicus an poeta. Edepol prudentius actum puto elegisse trahentem ad sublimia mentem, quam ad terrestria deprimentem, stabilem quam casuram, <que> longevum bonum prestat, quam que brevissimum exibet. Elegere poete scientiam, inter sydera, inter deorum sedes ornatusque celestes suos continua meditatione trahentem; nunquid hoc verum sit, testimonium reddant ipsa vatum poemata, impulsu trahentis eleganti stilo poetarum descripta calamo. Causidici vero, legum facultatem secuti, sola scriptorum valent memoria non ex ingenio, sed ex literis legum latorum iura reddentes; nec putandum est, ut satis videri potest, eos insistere circa excelsa aut semota nature, ut puta, nunquid recta aut transversa via sol ab Yndis petat Hispanos, qui imo, nunquid hereditario iure seu enphiteotico potius vel precario Titus vel Sempronius occupet agellum, nunquid certum debitum aut usurarium dicendum sit, nunquid ardens femina solvi posset a frigido viro. Magna sunt et egregia hec et ex gremio nature sublata! Preterea poesis, quam pauperes preelegere poete, stabilis est et fixa scientia, eternis fundata atque solidata principiis, ubique et omni tempore eadem, nec ullis unquam concussa motibus. Leges autem non sic; non equo iure vivit cum Ethyope Sauromata, non eadem legum autoritas bello laborantibus atque leta pace quietis. Nec non augent, sepe minuuntque plurimum potestatis instituta municipalia legibus constitutionesque regnorum; facit illas indictum iustitium mutas. Senescunt etiam et moriuntur aliquando, nam non nulle iam dudum in pretio fuere permaximo, que evo nostro aut neglecte sunt, aut omnino abolite; et sic non idem semper sunt, ut comperta poesis. Ex quibus, ne plura dicam, satis patet facultatem legum non scientiam esse dicendam; et quantum presit scientia facultati, prudentes noverunt tam veteres, quam moderni. Insuper longevum bonum prestat imitatoribus poesis, si bonum dicendum est, quod omnes optare videmur, vitam scilicet fama saltem, si non detur aliter, in longum evum deducere; nam, ut liquido constat, fere inmortalia sunt cum nomine componentis carmina poetarum. Iuriste vero, etsi paululum splendeant vestibus, sepissime moritur cum corpore nomen. Breve est valuisse per seculum, si secula numerentur Homeri! Et, ut in optatum veniam, nulli videbitur dubium erudito prudenter elegisse poetas, ubi minus iurisperiti in electione fuere prudentes, insipientes effecti, dum, quod suum est vitium, conantur in inmeritos retorquere. Pauperrimos fuisse poetas, ex eodem, quo supra, fonte aurientes, pleno effundunt ore, et potissime, cum ipsi ditissimi sint legiste, quasi infamis sit et detestabilis paupertas. Manifestissimum equidem est iurisperitos ex alienis lacrimis, ex alienis erumnis, ex alienis periculis et persepe miseriis, ut iam dictum est, auri multum conflasse, et inde palliatos, fimbriatos, varia tectos pelle, aureis coruscos clavis, longa post tergum clientum comitante caterva, cum sic mortalium velit dementia, incedentes. Sic poetas non ignavia sua, sed innocentia et quia volunt, pauperes fuisse negari non potest, sed, quod isti minime volunt, spectabiles insigni atque perenni claritate fuere; quod exemplis ostendisse non erit difficile. Certum habemus Homerum adeo inopem extitisse, ut non esset illi, luminibus capto, unde sumptus puero duci posset impendere. Sed expecta paxillum et videbis, nunquid hec fuerit ornata paupertas. Superato Dario, potentissimo atque ditissimo Persarum rege, ab Alexandro Macedone, eius in medium venere iocalia, inter que capsula aurea comperta est, artificio et ornatu pretiosissima Hec tam regis quam procerum consensu unanimi non Alexandri iocalibus, sed Homeri voluminibus servata est. Quis unquam tam splendidus faleratis iuristis honor impensus est? Sarsinate Plauto bonorum fortune pauperior nemo fuit. Egestate quippe, ut honeste ventrem pascere, ad molas manuarias pretio fatigabatur die; noctes in componendis comediis ducebat insomnes, quarum numerositas et artificium egit, ut laurea, victorum atque triunphantium imperatorum insigne precipuum, non parvi penderet eius, quantumcunque pauperis, ambire comas. Cuius odor et viriditas in eius nominis decus perseverat usque in hodiernum, ubi legum interpetrum birreta, auro non prohibente, mures et tinee consumpsere. Emnio insuper, Brundusino homini, clarissimo tamen vati, adeo tenues fuere substantie, ut in Aventino unius tantum ancillule contentaretur obsequio; cuius servitorum penuria honorum habundantia restaurata est. Ex quibus, cum de se famosissimus homo sit, unum tantum apposuisse michi sufficiet. Huius enim, cum diem clausisset, corpus Scipiones, quorum fuerat amicitia usus, suo sepelire sepulcro voluere, non abspernantes Brundusini hominis cineres Corneliorum misceri cineribus. Preterea quis Maronem Virgilium pauperem et lutifiguli filium non audivit? Fuit ille non amplius in bonis quam patrius agellus unus apud vicum Anden, cui dicunt Piectola hodierni, haud longe Mantuam, non absque litigio possessus. Cuius agentibus studiorum meritis, Octaviani Cesaris, orbi toto presidentis, amicitia usus est; a quo, cum iussisset moriens Eneidam igne cremari, ut servaretur poema egregium, omnis legum autoritas pedibus calcata est, et eleganti carmine iussum servari colique. Quis, precor, legistarum, quantumcunque splendentium yndicis lapillis et auro, honor tam magnificus a tam glorioso principe impensus est? Veniebant insuper plurimi leta paupertate et honoribus equis conspicui, sed exemplis finis imponendus est, cum tam his quam premonstratis rationibus satis ostendisse arbitrer poetas prudentes et, quantumcunque pauperes, splendidos etiam fuisse, eosque perenni vivere fama, ubi causidicorum opes et nomina tanquam fumus in auras abiere, nec non eisdem rationibus demonstrasse opus hoc, si valent poemata, minime supervacaneum esse, nec sudores meos frivolos componendo. Nunc autem post hec libet paululum exire limen, si forte queam obloquentium in paupertatem frenare impetum. Est igitur paupertas, quam multi fugiunt tanquam importabile malum, ut vulgo placet, caducorum bonorum paucitas, esto ego existimem eam animi egritudinem fore, qua etiam habundantes persepe laborant. Prima quippe, si desiderio careat augendi, placida atque optabilis est, et eius infinita sunt comoda; secunda vero pacis et quietis hostis est, misere crucians mentes, quibus inhabitat. Prima poetarum fuit, quos isti pauperes volunt, eis quippe, dum modo esset, quod vite sufficeret, satis erat. Hac enim duce libertatem volentes consequimur, animi tranquillitatem et cum his laudabile ocium, quibus mediis viventes in terris gustamus celestia. Hec in solido sita est, nec fortune, mundana versantis, minas aut iacula timet: fulminet ether desuper, concutiat ventorum impetuosa rabies orbem, inundent campos himbres assidui diluant flumina, sonet classicum, tumultuosa oriantur bella, discurrant predones undique; hec, ruinas ridens et incendia, dulci securitate letatur! Hec oraculo Apollonis in persona Aglai Sofidii, parvi possessoris agelli, thesauris Gigis regis prelata est. Hac delectati, poete ornare virtutibus animum, meditationibus vacare celestium, altisonis carminibus poemata texere, et nomen sibi perpetuum querere potuere. Hac delectatus, Dyogenes, sui evi splendidissimus Cynicorum princeps, divitias, quarum habundantissimus erat, omnes potuit largiri volentibus atque largitus est, doliumque, quasi versatilem domum, quam palatia habitare maluit et lactucas silvestres, suis lotas manibus, manducare, quam Dyonisio adulari, ut tuccetis uteretur regiis; hec voluntaria rerum abiectio et claritas studiorum ad se visendum evocasse potuere superbum iuvenem atque iam animo orbis tenentem imperium, Alexandrum Macedonem, eius amicitiam exquirentem et frustra munera ingentia offerentem. Hac delectatus, Xenocrates ortulo contentus modico, eiusdem iuvenis animum movisse potuit in desiderium benevolentie sue, quam insigni legatione atque donis regiis postulavit. Hac delectatus, Democritus patrios agros et innumerabiles opes rei publice Atheniensium ultro concessit, satius ducens cum paupertate studiorum libertati letari, quam opum servili cura vexari. Hac delectatus, Anaxagoras, dulcedine tractus phylosophie, potuit ingentia predia neglexisse, asserens, quoniam se ipsum perdidisset, si illa colere voluisset. Huius opere Amiclas, pauper nauta, nocte in litore solus clamantem Cesarem, cuius vocem superbi timebant reges, ad hostium gurgustioli atque pulsantem audivit intrepidus. Sic et pauper Arruns, flagrante Ytalia omni civilis belli incendio, inter marmoreos Lune montes, celi, solis luneque prospectans motus, stetit impavidus. Hec non intuentur, qui paupertatem lacerant fugiuntque. Dicant, oro, si oportuisset Homerum de re agraria cum villico litigare, aut de domestica a curatore domus rationem exigere, quando Yliacum excogitasse carmen et nomen suum claritate syderea floridum in hodiernum usque protendere potuisset? Quando Virgilius, quando reliqui poeticam cum paupertate sectantes? Non ergo illam spreverint amicti purpura, eo quod palliastro tenui tecta procedat, nam rite studentium prima gloria est, nec solam dicant incedere, aut sordidam squalentemque vocitent. Nescio ego, imo scio, quid referat corpus ornasse vestibus aureis, si mens vitiorum labe sordescit. Est, si non advertitis, paupertas hec celestibus ornata delitiis, quas videre non possunt oculi nebulis avaritie offuscati. Nec, ut arbitrantur anxia comitati turba, sola procedit; hanc vates semper, laureis insigniti, prosequuntur, hanc imperatores, palmatis induti tunicis; eam quippe sepe nominatus Homerus, Esyodus, Euripides, Emnius, Terrentius, Virgilius, Flaccus aliique plures divinis ornavere carminibus. Sic Camilli, Quintii, Curtii, Fabritii, Scipiones, Catonesque, invidia olim et gloria facinorum quam auro ditiores, hanc miris ornavere triunphis, eam excelsis preposuere regibus, Orbisque prefecere imperio. Sic ergo sociatam, sic ornatam solam squalentemque dicent periti iuris incedere? Supererant multa, que dicerem huius in laudem, ni in eam, qua laborant plurimi, qui se divites arbitrantur, me desiderium traheret. Secunda igitur paupertas eorum profecto est, qui eam tanquam hostem conantur effugere, non advertentes, dum maiori conatu sequuntur divitias, proruant huius paupertatis in gremium. Precor, quid aliud paupertas est quam summa in habundantia angi desiderio congregandi? Tantalum ne divitem dicam, si cibis circumdatus et poculis fame sitique pereat? Absit, pauperrimus habendus est! Sed concedamus legistis nostris opulentiam Darii, et, quid exinde voluptatis possint assumere, videamus. Si experientie credimus, assidua ardentique semper premuntur sollecitudine, qui divites nuncupantur. Si appareat in aere nubecula, confestim pluviam suspicatur, et timet anxius, ne nimia corrumpantur sata; si ventus excitetur, ne evellat arbusta aut edificia impellantur, pavescit; si suscitetur in terris incendium, ne in suas evolet edes, timore labascit; si bellum nascatur, armentis gregibusque superiminere rapinam miser ariolatur: si concordia ex litigiis oriatur, tanquam suum infortunium ingemiscit. Amicorum invidiam, latronum astutiam, raptorum violentiam, affinium insidias, tumultus civicos, secordia vexatus assidua, expavescit. Possem superaddere multa, que non solum divites hos vere pauperes faciunt, sed egenos. In lubrico posita fortune sunt bona, nullo certo firmata subsidio! Desistant ergo in bene meritos insultum facere miseri, et in memoriam revocent, quoniam nec divites nec sapientes faciant, que humeris baiulantur, sed quod sacro servatur in pectore; credantque stolidissimum arbitrari, si oportune essent divitie, tam sevam rerum naturam fuisse aut inmitem deum, ut nudos nos in evolantem vitam transmittere voluissent. Paucis natura hominum contenta est, et hec affatim apposita sunt, nobisque nullo nostro labore concessa, et sic, si velimus, non esse pauperes possumus. Preterea homines virtutibus ornari non palliis. Queso igitur hos morum humanorum frenatores egregios, poetas in pace sinant; nil enim eis cum poetis comune est, quo eorum possit occupari ius. Poete in secessu carmina sua canunt, iuriste turbelis inmixti et frequentia fori apud rostra litigia clamant; illi gloriam et inclitam famam, aurum isti desiderant; illos taciturnitas atque ruris solitudo delectat, hos pretorium, tribunalia, et litigantium strepitus; illorum pax amica est, horum questiones et litigium. Et si precibus meis acquiescere nolint, acquiescant saltem autoritati Solonis, amplissimi legum latoris, qui, decem perfectis tabulis, secessit, omissis legibus, in poesim, alter profecto futurus, si longior vita fuisset, Omerus.