CAP. II. Pauca adversus ignaros.

Concurrent, ut fit, ad spectaculum novi operis non solum vulgus ineptum, sed et eruditi convenient homines; et postquam undique prospectaverint, non dubitem, quin aliqui viri Sint probitate venerabiles et integre mentis atque scientie, qui, tua sequentes vestigia, commendanda laudabunt, et affectione quadam sacra minus probanda redarguent. Quibus ego benedicere, gratias agere, obsequium prestare, et eorum tenebor conlaudare iustitiam. Sed longe numerosior multitudo, corona in circumitu facta, in rimas minus bene compacti operis et quascunque mendas, si que erunt, impinget oculos, avidior vidisse, quid mordeat quam invenisse, quid probet. Adversus hos michi superest bellum, michi arma sumenda sunt, et melioribus rationibus ut conculcem, necesse est. Sane non in totum simul agmen, nam circumventus forsan opprimerer facile, sed distinctis aciebus, ut assuescant certamini manus et paulatim conterantur hostes, in debilius primo corripienda sunt iacula. Sunt hi, ut reliquum sinamus vulgus, homines quidam insani, quibus tanta loquacitas est et detestabilis arrogantia, ut adversus omnia quorumcunque probatissimorum hominum presummant clamoribus ferre sententiam, eos flocci facere, vilipendere et, si queant, turpi damnare sermone. Qui postquam boatu sonoro, quasi maximum suum predicent decus, se ydiotas confessi sunt, veluti nil amplius in suam ignaviam inici possint, summum bonum comesationibus, libidinibus, et inerti ocio vacare existimantes in ganeis atque lupanaribus spumantia vino pre se tenentes pocula et externa eructantes crapula, eruditorum hominum vigilias, meditationes et studia, honestosque labores et modestiam spurcido ore damnare et suis obscenitatibus fedare conantur; ex quo fiet, ut, hoc viso opere, ridentes dicant: O insipidus homo, quantum dulcissime quietis, quantum temporis optimi perdidit, quantum frivoli laboris impendit, quot membranas amisit et incassum versiculos exaravit! Nonne satius fuerat amasse, potasse, dormisse, et tam grande tempus voluptatibus trivisse, quam has scripsisse nugas? Profecto, qui se prudentes haberi volunt, stultissimum genus hominum est, nam, perdito lucubrationibus tempore, antequam diem unam letam sentiant, damnando probanda, in mortem concidunt equam cunctis. O sanum, o venerabile iudicium ex lenonum bachanalibus, ex senatu gnatonicorum, ex ganeis mandurcorum atque bibionum, ex meretricantium emissum fornicibus! Sed quid multa? Horum ego vituperationes illustrium virorum splendidas laudes arbitror, cum turpitudinis participem a turpibus laudatum existimem. Vadant igitur tales et cauponibus, lanistis, cetariis atque meretriculis gannientes applaudant, et somno vinoque marcentes, suas illis laudes ingerant et sapientes viros, eorumque labores in sua luce permittant, cum nil ignaro indecentius homine, nil indocto fastidiosius, ante quidem diem miserum atque caducum mortalitatis sue corpus, infelicis anime fecere sepulcrum. Hi quippe tam fetida olent infamia, ut rudientes asinos, grunnientes sues, mugientesque boves, sapientes possint cum patientia audire, eos audire non possunt. Eant iterum tales, et ventri deserviant, et, nedum alios reprehendere, sed apparere, si quando sobrii sunt, in conventu hominum erubescant!

Share on Twitter Share on Facebook