Asserunt insuper hi boatores magnifici, poetas fabulosos homines esse, et, ut deiectiori seu detestando magis utantur vocabulo, stomacantes illos aliquando vocitant fabulones. Nec dubitem, quin ignaris execranda plurimum talis videatur obiectio, ast ego flocci facio. Non habet aliquorum lingue spurcities illustrium virorum gloriosum nomen inficere! Doleo, quod videns hos livore percitos in innocuos sese infrenes efferre. Sed quid tandem? Concedo fabulosos, id est fabularum compositores, esse poetas. Nec hoc ignominiosum existimo, nisi uti formasse phylosopho silogismum; nam si ostendatur, quid sit fabula, et que fabularum sint species, et quibus hi fabulonis usi sint, reor non adeo pregrande piaculum videbitur, ut hi volunt fabulas condidisse. Fabula igitur ante alia a for faris honestam summit originem, et ab ea confabulatio, que nil aliud quam collocutio sonat; quod satis per Lucam in Evangelio demonstratur, dum scribit de duobus discipulis post Christi passionem euntibus in castellum cui nomen Emaus, sic aiens: Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, que acciderant, et factum est, cum fabularentur et secum quererent, et ipse Christus appropinquans ibat cum illis etc. Ex quo, si componere fabulas malum est, et colloqui malum erit; quod concessisse stultissimum est! Non enim a natura rerum hominibus tantum loqui concessum est, nisi ut invicem conloquamur, et per verba mentium comunicemus conceptus. Possent tamen obicere hoc ad oportuna, non ad supervacanea fore concessum, fabulas autem supervacaneas esse. Quod negari non posset, si poeta simplicem composuisse fabellam intellexisset. Sed iam diu premonstratum est longe aliud, quam sonet cortex, a fabulis palliatum. Et hinc sic non nulli consuevere fabulam diffinire: Fabula est exemplaris seu demonstrativa sub figmento locutio, cuius amoto cortice, patet intentio fabulantis. Et sic, si sub velamento fabuloso sapidum comperiatur aliquid, non erit supervacaneum fabulas edidisse. Quarum quatruplicem fore speciem credo; et harum prima omnino veritate caret in cortice, ut puta, quando animalia bruta aut etiam insensata inter se loquentia inducimus. Et autor harum permaximus fuit Esopus, vir Grecus antiquitate ac etiam gravitate venerabilis. Et dato his non solum civile vulgus, sed etiam agrestes utantur, ut plurimum, non fastidivit aliquando suis libris inserere Aristotiles, celestis ingenii vir et Perypatheticorum princeps phylosophorum. Secunda autem species in superficie non nunquam veritati fabulosa conmiscet, ut si dicamus Minei filias nentes spernentesque orgia Bachi in vespertiliones versas, et Acestis naute socios, rapinam machinantes in Bachum, pisces effectos. Has autem a primevo vetustissimi invenere poete, quibus cure fuit divina et humana pariter palliare figmentis; et qui poetarum sublimiores secuti sunt, in melius evexere, posito non nulli comici depravaverint eas, magis de assensu lascivientis vulgi quam de honestate curantes. Species. vero tercia potius hystorie quam fabule similis est. Hac aliter et aliter usi poete celebres sunt. Nam heroyci, quantumcunque videantur hystoriam scribere, ut Virgilius, dum Eneam tempestate maris agitatum scribit, et Omerus alligatum malo navis Ulixem, ne a syrenarum cantu traheretur, longe tamen aliud sub velamine sentiunt quam monstretur. Comici insuper honestiores, ut Plautus atque Terrentius, hac confabulandi specie etiam usi sunt, nil aliud preter quod lictera sonat intelligentes, volentes tamen arte sua diversorum hominum mores et verba describere, et interim lectores docere et cautos facere. Et hec si de facto non fuerint, cum comunia sint esse potuere vel possent. Nec fastidiant obiectores, hac specie sepissime Christus deus in parabolis usus est. Quarta quidem species nil penitus in superficie nec in abscondito veritatis habet, cum sit delirantium vetularum inventio. Ex quibus si hi redargutores eximii primam speciem damnent, quod in sacris licteris legimus, ligna scilicet silvarum de constituendo sibi rege habuisse colloquium, damnandum etiam veniet. Si vero reprobetur secunda, omne fere sacrum Veteris Testamenti volumen veniet reprobandum (quod absit), cum eodem passu in eodem scripta cum editionibus poetarum videantur incedere; et hoc quantum ad componendi modum. Nam, ubi absit hystoria, neuter de possibilitate superficiali curat, et quod poeta fabulam aut fictionem nuncupat, figuram nostri theologi vocavere. Quod nunquid ita sit, videant iudices equiores, equo ponderantes libramine superficiem licterarum visionum Ysaie, Ezechielis, Danielis, et aliorum sacrorum hominum et poetarum postea fictionum, et, si in ritu contegendi aut detegendi videant discrepantes, damnationi consentiam. Si terciam, quod nequeunt, dixerunt esse damnandam, nil aliud erit quam eam sermonis speciem damnasse, qua sepissime usus est Christus Ihesus, dei filius, salvator noster, dum esset in carne, quamquam non eo, quo poete, vocabulo sacre vocitent lictere, quin imo vocavere parabulam; non nulli exemplum dicunt, eo quod ratione dicatur exempli. Quod autem quarta damnetur, cum a nullo satis congruo videatur principio moveri, neque alicuius artis vallari suffragio, aut in finem ordine deduci debitum, non magni facio, non enim in aliquo cum fabulis poetarum conveniunt, esto credam redargutores hos arbitrari poeticas ab illis in nullo differre. Nunc queso, nunquid Sanctum Spiritum fabulonem, nunquid Christum deum dicturi sunt, qui ambo sub eadem divinitate fabulas edidere. Non credam, si sapiunt. Ego autem, si liberet in sermonem longum excedere optime nominum diversitatem non obesse, si stili qualitates conveniant, demonstrarem; sed ipsi videant. Fabulis quippe, quas isti ob vocabulum ita despiciunt, non nunquam legimus incitatos insano fervore animos fuisse sedatos et in mansuetudinem redactos pristinam; ut puta, dum a Memnio Agrippa, gravissimo viro, romana plebs a patribus dissidens a Sacro monte in patriam per fabulam revocata est. Fabulis fessis illustrium virorum circa maxima animis vires persepe restitute sunt, quod non tantum exemplo veteri, sed assiduis demonstratur. Cernimus enim principes, et maximis occupatos rebus, quasi rerum natura docente, post regnorum suorum sublimes dispositiones in melius, ut fessas in nervum revocent vires, convocare, qui iocosis confabulationibus recreent animos fatigatos. Fabulis laborantibus sub pondere adversantis fortune non nunquam solamen impensum est, quod apud Lucium Apuleium cernitur. Quem penes Carithes, generosa virgo infortunio suo apud predones captiva, captivitatem suam deplorans, ab anicula fabule Psycis lepiditate paululum refocillata est. Fabulis labantium in desidiam mentium in meliorem frugem impetus revocatos iam vidimus. Et, ut de minoribus et me ipso sinam, audivi iam dudum illustrem virum Iacobum de Sancto Severino, Tricarici et Clarimontis comitem, dicentem se a patre habuisse suo, Robertum, Karoli regis filium, postea inclitum Ierusalem et Sycilie regem, tam torpentis ingenii puerum fuisse, ut non absque maxima demonstrantis difficultate prima licterarum elementa perciperet, et, cum fere de eo hac in parte amici desperarent omnes, pedagogi ingenium eius, solerti astutia rimantis fabellis Esopi in tam grande studendi sciendique desiderium tractus est, ut brevi non tantum domesticas has nobis liberales artes didicerit, verum ad ipsa usque sacre phylosophie penetralia mira perspicacitate transiret; talemque de se fecisse regem, ut a Salomone citra regum <neminem> doctiorem mortales agnoverint. Quid multa? tanti quidem sunt fabule, ut earum primo contextu oblectentur indocti, et circa abscondita doctorum exerceantur ingenia, et sic una et eadem lectione proficiunt et delectant. Non ergo tam erecta cervice, tam fastidiosa sententia nauseantes hi livorem et ignorantiam suam evomant in poetas; suas, si satis sani sunt, primo curent illecebras, quam alienos splendores maledictorum nebulis offuscare conentur. Videant, videant censores hi, quibus et quam perniciosis ad excitandum muliercularum risum non nunquam utantur scomatibus, et, dum se ipsos purgaverint, aliorum purgare conentur fabellas, memores Christum mandasse, ex accusatoribus is primus, qui innocens esset, primum summeret lapidem in adulteram mulierem.