Si, mi rex, qua sub celi plaga, quibus seculis, cuius opere hec primo comparuerit in terris, exquiras, vix credo satis certum posse dari responsum. Quidam autem extimantes sunt, hanc cum sacris et ceremoniis veterum originem habuisse et sic apud Hebreos exortam, eo quod ab eis primo deo sacrificium oblatum sacre testentur lictere; in quibus legitur Caym et Abel, fratres et primos orbe natos homines, deo sacrificasse; sic et a Noe, undis cataclismi cessantibus, eo arcam exeunte, deo sacrum fuisse confectum; preterea et ab Abraham, superatis hostibus, dum Melcisedech sacerdoti vinum obtulit atque panem. Sane cum ex his quod queritur non summatur, dato vaticinantes potius quam probantes asserant minime arbitrandum sacra hec absque ulla verborum prolatione confecta, subiungunt a Moyse, cum sicco pede una cum populo Israel Rubrum superasset mare integre peractum, cum legamus eum sacra et sacerdotes et tabernaculum, ad instar futuri templi erectum, et orationes, quibus placaretur divinitas, invenisse. Quibus inspectis videbitur non ante Moysis, ducis Israelitarum, tempus poesim apud Hebreos habuisse principium. Qui quidem circa finem vite Marathii, regis Sycionorum, qui diem obiit anno mundi III dclxxx, populum eduxit et sacra confecit. Sunt et alii gloriam hanc Babiloniis largiri volentes. Quos inter Venetus, Puteolanus episcopus, hystoriarum investigator permaximus, erat asserere consuetus dicacitate prolixa, poesim Moyse longe antiquiorem, ut puta Nembroth temporibus ortam; dicebat enim eum primum ydolatrie inventorem, eo quod cum ignem mortalibus accommodum vidisset, ac ex motibus eius atque murmurationibus variis futura quedam cognosceret, eum deum fore firmabat, et ob id loco dei non solum coluit Caldeisque suasit, verum illi templa construxit, sacerdotes ordinavit, et precationes etiam adinvenit. Quibus in precationibus ostendebat eum exquisito usum eloquio, quod possibile est, esto, unde sumpserit, non explicaret liquido. Ego autem, et si sepissime legerim apud Assyrios religionis cultum, phylosophie studium, et armorum gloriam primo fuisse, non tamen absque alio fide digniori testimonio facile credam apud barbaras et adeo inmanes nationes originem habuisse artificium tam sublime. Greci insuper apud se exortam poeticam autumant, ut totis viribus affirmat Leontius. In quam credulitatem et ego paululum trahor, memor aliquando ab inclito preceptore meo audisse penes priscos Grecos tale huic fuisse principium. Nam cum primo inter rudes adhuc homines non nulli celsioris ingenii cepissent nature parentis opera admirari et inde per meditationes sensim intrare credulitatem, aliquem unum esse, cuius opere et imperio gubernarentur et ordinarentur cunctaque cernerent, et eum unum vocavere deum; deinde extimantes eum non nunquam terras incolere, arbitrati sanctum fore, ut diverticula suo nomini dicata veniens inveniret, ei sacras edes erexere et sumptu permaximo construxere, quas nos templa dicimus hodie. Inde, ut eum erga se propitium facerent, quosdam honores precipuos excogitaverunt, illi statutis temporibus fiendos, quos dixere sacra. Demum, quoniam quantum ceteris prevalere divinitate rati sunt, tantum pre ceteris honorandam constituendum eius in sacris argenteas mensas et aureas fialas, candelabra et aurea quecunque vasa; et ex prudentioribus atque nobilioribus populi homines, quos dixere postea sacerdotes, eosque in sacris conficiendis non vulgaribus, quin imo preciosissimis vestibus et thyaris atque lituis insignes esse voluere. Tandem, quoniam videretur absurdum mutos tacitosque pontifices deitate exhibere sacra, voluerunt verba componi, per que ipsius deitatis laudes et magnalia monstrarentur, et populi vota exprimerentur, et preces secundum oportunitates hominum porrigerentur eidem. Et quoniam appareret incongruum, non aliter quam si cum villico, aut servulo, seu contubernali amico loquereris, divinitatem alloqui, voluere prudentiores, ut exquisitus loquendi modus inveniretur, quem excogitandum sacerdotibus conmisere. Ex quibus aliqui, pauci tamen, quos interfuisse creduntur Museus, Lynus, et Orpheus, quadam divine mentis instigatione conmoti, carmina peregrina mensuris et temporibus regulata finxere et in dei laudem invenere. In quibus, ut amplioris essent autoritatis, sub verborum cortice excelsa divinorum misteria posuere, volentes ob hoc, ne talium veneranda maiestas ob nimiam vulgi notitiam in contemptus precipitium efferretur. Quod artificium, quoniam mirabile visum est et eo usque inauditum, ut prediximus, ab effectu vocavere poesim seu poetes, quod Latine sonat exquisita locutio, et, qui composuerant, poete vocati sunt; et, quoniam nomen etiam favet effectui, creditur, ut omittamus additum carminibus cantum et reliqua, apud Grecos originem habuisse poesim. De tempore vero ambigitur plurimum. Dicebat enim Leontius a Barlaam, Calabro preceptore suo, et ab aliis eruditis viris in talibus audisse sepius, temporibus Phoronei, Argivorum regis, qui anno mundi III ccclxxxv regnare cepit, Museum, quem ex inventoribus carminum unum diximus, insignem apud Grecos fuisse virum, et eodem fere tempore floruisse Lynum, de quibus adhuc fama satis celebris est, que eos apud nos etiam testatur sacris prefuisse veterum; et his etiam Orpheus additur Trax, et ob id primi creduntur theologi. Paulus autem Perusinus longe iuniorem poesim esse dicebat, non mutatis autoribus, asserens, Orpheum, qui ex antiquis inventoribus scribitur unus, temporibus Laumedontis, Troianorum regis, claruisse, qui evo Euristei, regis Mecenarum, apud Troianos imperium gessit, circa annos mundi III dccccx, eumque Orpheum ex Argonautis fuisse, et non solum successorem Museo, sed eiusdem Musei Eiumolphi filii fuisse magistrum; quod etiam in libro Temporum testatur Eusebius. Ex quo patet, ut dictum est, longe iuniorem quam diceretur apud Grecos esse poesim. Attamen ad hoc respondebat Leontius arbitrari a doctis Grecis plures fuisse Orpheos atque Museos, verum illum veterem Museo veteri atque Lyno contemporaneum Grecum fuisse, ubi Trax iunior predicatur. Sane quoniam iunior hic Bachi orgia adinvenit et Menadum nocturnos cetus, et multa circa veterum sacra innovavit, et plurimum oratione valuit, ex quibus apud coevos ingentis extimationis fuit, a posteris primus creditus est Orpheus. Cui opinioni forsan adherendum est, cum quorundam veterum testimonio constet, etiam ante natum Iovem Cretensem non nullos fuisse poetas, cum post raptam a Iove Europam per Eusebium constet claruisse Orpheum Tracem. Cum igitur inter se sic discordantes sint, nec ullum satis validum testimonium ex antiquis autoribus ad roborandas opiniones suas inducant, non satis certum habeo, cui fides prestanda sit. Apparet tamen ex temporibus descriptis, si Leontio credendum sit, apud Grecos prius quam apud Hebreos, et si Veneto, apud Caldeos prius quam apud Grecos comparuisse poesim. Si vero Paolo fidem prestare velimus, sequetur Moysem primo quam Babilonios aut Grecos eiusdem fuisse magistrum. Ego autem quantumcunque Aristotiles dicat, ratione forsan superiori tractus, poetas primos fuisse theologos, existimans eos Grecos intellexisse, quod aliquale adminiculum opinioni Leontii videtur afferre, non credam huius poesis sublimes effectus, sinamus in belua illa Nembroth, sed nec in Museo, seu Lyno, vel Orpheo quantumcunque vetustissimis poetis (nisi, ut arbitrantur aliqui, Museus et Moyses unus et idem sint) primo infusos, quin imo in sacratissimis et deodicatis prophetis, cum legamus Moysem, hoc percitum, ut reor, desiderio, Pentatheuci partem maximam non soluto stilo, sed heroyco scripsisse carmine, Spiritu Sancto dictante. Et sic alios non nullos equo modo magnalia dei sub metrico velamine licterali, quod poetico nuncupamus, finxisse. Quorum ego, nec forsan insipide, reor poetas gentiles in componendis poematibus secutos vestigia; verum ubi divini homines Sancto pleni Spiritu, eo impellente, scripsere, sic et alii vi mentis, unde vates dicti, hoc urgente fervore, sua poemata condidere. Tu autem, rex inclite, cum nil aliud circa huius originem, quid dicam, habeam, tue serenitatis iudicio sume, quod libet.