Sunt ex his non nulli tante temeritatis, ut, nulla autoritate suffulti, non vereantur dicere, stolidissimum arbitrari clarissimos poetas sensum aliquem suis supposuisse fabellis, quin imo illas fecisse ostensuri, quam magna possent eloquentie sue vires, et potissime, dum, eis agentibus, crederentur ab insipidis falsa pro veris. O iniquitas hominum! O ridenda stoliditas! O ineptum facinus! Dum alios deprimunt, se putant ignorantes extollere. Quis preter ignaros dicat, fecerunt fabulas poete vacuas et inanes, solo valentes cortice, ut eloquentiam demonstrarent, quasi circa vera vis eloquentie non possit ostendi? Male profecto noverunt Quintiliani sententiam, cuius maximi oratoris opinio est, circa falsa nullum eloquentie nervum posse consistere. Sed de hoc alias. Quis enim, ut ad hos veniam, tam demens tamque vecors erit, qui, legens in Buccolicis Virgilii: Namque canebat uti magnum per inane coacta. Una cum non nullis in hanc sententiam sequentibus carminibus; et in Georgicis: Esse apibus partem divine mentis et haustus cum applicitis ad hoc; et in Eneida: Principio celum et terras camposque liquentes, cum annexis, ex quibus merus phylosophie succus exprimitur, non videat liquido Virgilium fuisse phylosophum, et arbitretur eruditissimum hominem ob ostentandam eloquentiam suam, qua profecto plurimum valuit, Aristeum pastorem in penetralia terre ad <Cyrenem> matrem deduxisse, aut Eneam, ut patrem videret, ad Inferos, absque abscondito sub fabuloso velamine intellectu scripsisse? Quis tam sui inscius, qui, advertens nostrum Dantem sacre theologie implicitos persepe nexus mira demonstratione solventem, non sentiat eum non solum phylosophum, sed theologum insignem fuisse? Et si hoc existimet, qua fultus ratione arbitrabitur eum bimembrem gryphem, currum in culmine severi montis trahentem, septem candelabris et totidem sociatum nynphis, cum reliqua triunphali pompa, ut ostenderet, quia rithimos fabulasque sciret componere? Quis insuper adeo insanus erit, ut putet preclarissimum virum atque christianissimum, Franciscum Petrarcam, cuius vitam et mores omni sanctitate laudabiles vidimus ipsi, atque, prestante deo, diu videbimus, et quo neminem magis redimentem non dicam tempus, sed quoscunque temporis labentis athomos noscimus, expendisse tot vigilias, tot sacras meditationes, tot horas, dies et annos, quot iure possimus existimare impensos, si Buccolici sui carminis gravitatem, si ornatum, si verborum exquisitum decus pensemus, ut Gallum fingeret Tyrheno calamos exposcentem, aut iurgantes invicem Pamphylum et Mitionem et alios delirantes eque pastores? Nemo edepol sui satis compos assentiet; et longe minus, qui viderunt, que scripserit soluto stilo in libro Solitarie vite et in eo, quem titulavit De remediis ad utramque fortunam, ut alios plures omittam! In quibus, quicquid in moralis philosophie sinu potest sanctitatis aut perspicacitatis assumi, tanta verborum maiestate percipitur, ut nil plenius, nil ornatius, nil maturius, nil denique sanctius ad instructionem mortalium dici queat. Possem preterea et meum Buccolicum carmen inducere, cuius sensus ego sum conscius, sed omittendum censui, quia nec adhuc tanti sum, ut inter prestantes viros misceri debeam, et quia propria sunt alienis linquenda sermonibus. Taceant ergo blateratores inscii, et omutescant superbi, si possunt, cum ne dum insignes viros, lacte Musarum educatos et in laribus phylosophie versatos, atque sacris duratos studiis, profundissimos in suis poematibus sensus apposuisse semper credendum sit, sed etiam nullam esse usquam tam delirantem aniculam, circa foculum domestici laris una cum vigilantibus ybernis noctibus fabellas Orci, seu Fatarum, vel Lammiarum, et huiusmodi, ex quibus sepissime inventa conficiunt, fingentem atque recitantem, que sub pretextu relatorum non sentiat aliquem iuxta vires sui modici intellectus sensum minime quandoque ridendum, per quem velit aut terrorem incutere parvulis, aut oblectare puellulas, aut senes ludere, aut saltem fortune vires ostendere.