CAP. XI. Ob meditationis comodum solitudines incoluere poete.

Dixi hos obstrepentes insuper dicere poetas rura, montes, et silvas incolere, eo quod urbanitate et moribus non valerent. O ignavum hominum genus, non advertunt furore perciti, quia, dum volunt veritatem falso approbare suffragio, se mendaces faciant! Ego autem poetas rura, silvas, et montes colere non solum confiteor, quin imo, nisi ipsi dixissent, ego dicturus eram (et forte iam dixi!), sane non ob eam causam quam inflati asserunt, quod scilicet urbanitate non valeant, cum eos valere satis testentur poemata. Quibus si fidem prestare negligant, volvant veterum scripta, phylosophorum annales perlegant, nec dubitem quin crebro comperiant poetas regum et nobilium amicitiis atque convictu usos, dum libuit, que sordidis aut ineptis hominibus non prestantur. Nec in testimonium veritatis huius desunt occurrentia quedam. Possem nempe, si vellem, ostendere Euripidem poetam Archelai, Macedonum regis, contubernalem, Emnium brundusinum Scipionum domesticum, Virgilium Octaviani Cesaris, amicissimum. Et, si sordent vetera, non desunt presentia. Dantes noster Frederico Aragonensi, Sycilidum regi et Cani della Scala, magnifico Veronensium domino, grandi fuit amicitia iunctus. Scimus insuper, et fere orbi toto notissimum est, Franciscum Petrarcam Karoli imperatoris, Iohannis, Francorum regis, et Roberti eque, Ierusalem et Sycilie regis, ac summorum pontificum plurium dilectissimum atque familiarissimum fuisse et vivorum esse, dum velit. Ast si nesciunt sussurrones hi, ob id solitudines incolunt et coluere poete, quia non in foro cupidinario, non in pretoriis, non in theatris, non in capitoliis aut plateis, publicisve locis versantibus, seu turbelis civicis inmixtis, vel mulierculis circumdatis sublimium rerum meditatio prestatur, absque qua fere assidua nec percipi possunt, nec perfici percepta poemata. Quid insuper? Vix credam ista dixissent, si sana mente legissent, que scribit Oratius Floro. Qui, postquam eleganter more suo enumeravit quedam urbium impedimenta, dicit interrogans: Rome ne poemata censes Scribere posse inter curas atque labores? Volens ob hoc, ut intelligatur, minime posse. Nec his contentus, superadditis aliis inconvenientiis, quibus civitates agitantur continue, quasi commotus ait: I nunc, et versus tecum meditare canoros! Quasi dicat, non poteris; et demum subnectit exquirens: Tume inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere, et contacta sequi vestigia vatum? Nec multum post superaddit indignans: Hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis verba lyre motura sonum conmictere digner? Ex quibus, ne plura super imponam, satis apparet, cur petant et incolant silvestria loca poete. Quod etiam Paulum heremitam, Antonium, Maccarium, Arsenium aliosque plures venerabiles atque sanctissimos homines non ob urbanitatis defectum, sed ut liberiori animo deo servirent fecisse legimus. Esto non adeo detestabile sit, ut hi arbitrari videntur, habitare silvas, cum in eis nil fictum, nil fucatum, nil menti noxium videatur; simplicia quidem omnia sunt nature opera. Ibi in celum erecte fagi et arbores cetere, opacitate sua recentes porrigentes umbras; ibi solum viridantibus herbis contectum atque mille colorum distinctum floribus, limpidi fontes et argentei rivuli, lepido cum murmure ex ubertate montium declinantes; ibi picte aves cantu frondesque lenis aure motu resonantes bestiole ludentes; ibi greges et armenta, ibi pastoria domus, aut gurgustiolum, nulla domestica re sollicitum, et omnia tranquillitate et silentio plena. Que non solum, satiatis oculis auribusque deliciis suis, animum mulcent, verum mentem in se colligere et ingenium, si forte fessum sit, in vires revocare, atque illud videntur impingere in desiderium meditationis sublimium et aviditatem etiam componendi; que mira exhortatione suadent placida libellorum societas et canori circum choreas agentes Musarum chori. Que omnia si rite consideremus, quis studiosus homo civitatibus solitudines non preponat? Sane non poetarum crimen solitudinis, etiam si crimen merito dici possit, hos monet insolentes viros in redargutionem, quin imo eorum infecta mens embitione damnabili, a qua discrepantes poetas execrabiles aiunt esse viros. Mos enim hominum damnatorum morum est summe cupere sibi ceteros esse conformes, ut sua alieno crimine aut pallient, aut defendant. Erubescant igitur et omutescant, si prout ipsi poete non factitant! Horrent quippe et detestabile ducunt viri spectabiles ficto pallore deformare faciem, et incessu tardo verrere assiduis circumitionibus civitates. Horrent atque recusant turpi atque deformi ypocrisi inertis vulgi mercari gratiam laudesque, et ab ignaris monstrari digito. Horrent fasces nedum exposcere, sed optare, aulas ambire regum, aut procerum quorumcunque assentatores fieri, auro pontificum infulas aucupari, ut ventri et inerti ocio latius indulgere queant, blandiri mulierculis, ut deposita subtrahant, pecunia quesituri, quod meritis quesisse non poterant. Horrent preterea et totis detestantur affectibus caturcenses ob pecuniam in celos evehere, et iuxta muneris: quantitatem eis exhibere sedes. Quin imo, quos isti blasfemant, tenui contenti victu brevique somno, speculatione continua et exercitio laudabili componendo scribendoque sibi famosam gloriam et per secula duraturam exquirunt. O species hec hominum convitiis deturpanda, o detestanda solitudo talium!.. Sed quid verbis insto? Haberem equidem multa, que dicerem, ni spectabilis candor, ni virtus egregia, ni laudabilis vita poetarum illustrium adversus tales se ipsam longe validiori robore tueretur.

Share on Twitter Share on Facebook