CAP. XVIII. Non esse exitiale crimen libros legere poetarum.

Hi equitatis, imo iniquitatis arbitri, fervida rabie cupientes poetici nominis exterminium, quasi pauca in illud dixerint, altisono insuper clamitant hinc inde boatu: o insignes viri, o divino redempti sanguine, o gratus deo populus, si qua pietas, si qua devotio, si quis Christiane religionis amor, si quis dei timor vobis est, hos infaustos poetarum libros abicite, flammis exurite, et ventis servandos exhibete cineres! Eos enim habere domi, eos legere, eos etiam ullo modo velle videre, exitiale crimen est! Animas letali veneno inficiunt, vos in Tartara trahunt, et celestis regni exules in eternum faciunt. Post hec, aucto clamore, Ieronimum in testem invocant, eumque dicentem aiunt in epistula ad Damasum de filio prodigo: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Et his ac similibus multis toto gucture ignaros auditores intonant. O pietas, o prisca fides, o dei patientia grandis, quid pateris? Quid, rerum conditor, in erectas turres, quid in celsos vertice montes fulmina torques? Hi, sanctissime pater, hi feriendi sunt, qui dolosa lingua atque mendaci aliorum et persepe innocuorum exitio sibi inanem aucupantur gloriam! Medici errores suos terra tegunt, hi prohibitionibus atque flammis suas conantur ignorantias occultare. Quis simplex homo hos audiat, quin arbitretur poetas perniciosissimos esse homines, divini nominis hostes, contubernales demonum, inmites, maleficos, scelestis semper vacantes operibus, quibus nulla bonarum artium cura, nulla pietas, nulla fides aut sanctitas sit? Et sic horum ignorantium opere et iniquitate consequuntur celebres viri ignominiam, quam minime meruere. Sed spero, videbit deus aliquando. Nos autem videamus, si possumus, quale sit hoc tam inexpiabile malum, quod hi conmitti clamitant, si teneantur, si videantur, aut legantur carmina poetarum. Que horum contineant libri, que suadeant, que damnent, que doceant, iam satis supra declamatum est. Sed eis omissis, volo, adversus veritatem hos scelesta omnia scribere atque suadere lectoribus. Quid tandem? gentiles fuere homines, non Christum novere, suam extulere, quam sacram arbitrabantur, religionem, fictiones edidere, gratissimos et conmendabiles utero persepe gerentes fructus. Sed quid inde? Queso ego hos elegantissimos clamatores, dicant, nunquid illis prohibitum sit ab aliqua veteri seu nova doctrina, deorum suorum scelera, quo vellent, in stilo describere? Non equidem reor, nec etiam christiano fingenti, dum modo sane intellecta fictio adversus catholicam veritatem exenterata nil pariat. Si non prohibitum est, si hos legere non leges prohibent neque prophete, non sacre pontificum sanctiones, quid tenere, quid legere mali est? Inquient, quoniam seductores sint mentium dulcedine sua. Huic obiectioni paulo ante responsum est; verum si hi imbecilles sunt atque tractabiles, sibi caveant, memores proverbii veteris, quo prohibetur, hos certamen lapidum non intrare, quibus sit galea vitrea. Fateor tamen ultro longe melius fore sacros studere libros quam istos, etiam si optimi sint, studentesque acceptiores esse reor deo, pontifici summo, et ecclesie; verum non omnes, nec semper eadem trahimur affectione, et sic non nunquam ad poeticos trahuntur quidam. Et, si trahimur, vel sponte nostra in eos imus, quod hoc crimen, quod malum est? Possumus impune mores barbaros audire, ipsos, si velimus, <suscipere> barbaros, eis hospitalitatem exhibere, eis, si petant, ius dicere, cum eis amicitias iungere, convivia celebrare; poetarum libros legere, si deo placet ab his viris doctissimis prohibemur! Manichei, Arrii, Pelasgiique, et aliorum heresiarcarum execrabiles errores ut noscamus, nemo prohibet, quin scrutemur; versus autem legisse poeticos, horrendum, ut hi clamitant, imo letale crimen est! Ioculatores in quadruviis ut plurimum inhonestos ludos agentes inspicere possumus, hystriones in conviviis turpia canentes audire, nebulones in popinis, lenones in lupanaribus blasfemantesque pati, nec ob id in Tartara trahimur; poetica legisse poemata nos eterni regni facit extorres! Pictori etiam in sacris edibus fas est pingere Tricerberum canem, Ditis observantem limina, Charonem nautam, Acherontis vada sulcantem, Erinas ydris accinctas accensisque armatas facibus, ipsum Plutonem, infelicis regni principem, damnatis supplicia inferentem; poetis sonoro carmine hec eadem scripsisse nephas, et irremissibile lectori crimen est. Pictori eidem concessum, in aulis regum et nobilium virorum amores veterum, deorum scelera hominumque, et quecunque cuiuscunque commenta pingere, nullo patrum prohibente decreto, et hec a quibuscunque pro libito intueri permissum est; poetarum inventa, ornatis linita licteris, plus a sapientibus lecta volunt mentes inficiant, quam picta ab ignaris inspecta. Quid multa? Deficio, fateor, volens, si possem, advertere, quibus viribus, qua potentia, livor edax et ignorantia hos boatores in tam grandem dementiam potuerit impellere. Scire saltem debuerant, quia vas electionis testatus est, scire malum, malum non esse, sed operari; et ipsi novissimi preceptores, credo, ut a suis mulierculis prudentiores habeantur, et inde pinguiores consequantur offas, non verentur dicere, nedum dicam scire, sed poetas legere perniciosissimum esse! O fastidium audire, etiam si omnino despiciendi sint poete, nepharium fore, si videris, margaritam ex luto colligere, quasi astergibile lutum illam minus fecerit preciosam. Nec erubescunt interpretes hi hac presumptuosa atque generali prohibitione sua velle ex veritate fieri mendacium, si dixerit aliquando poeta, imo eos dixisse toto denegant ore! Ridiculum est audire humani generis hostem dyabolum potuisse verbum bonum aliquando dixisse, poetas autem, esto adversus conscientiam paulo ante malos esse concesserim, cum forte non nullis preter gentilitiam maculam nil inhonestum iure posset obici, verbum bonum dicere nequivisse. Vocatur etiam non nunquam a sacris hominibus in testimonium dyabolus, invocasse poetam horum accusantium autoritate irremissibile crimen est! Sed nunc hos prohibitores et in exilium poetarum precones oro, dicant, quid magis quam phylosophia potuit peccasse poesis? Veritatis quippe optima indagatrix phylosophia est, comperte vero sub velamine servatrix fidissima est poesis; si minus recte sentiat illa, non potuit rectum ista servasse. Pedissequa est, domine vestigia imitetur necesse est; si deviet illa, et hec, ut exorbitet, a necessitate cogitur. Quid ergo, cum gentiles phylosophos allegemus ore pleno eorumque servemus sententias, et nil fere nisi eorum vallatum autoritate firmemus dicta poetarum poetasque horrescimus, atque detestando damnamus? Extollitur Socrates, honoratur Plato, colitur Aristotiles, ut de reliquis sinam, qui omnes fuere gentiles et persepe damnatis opinionibus erronei homines; Homerus ab obiurgatoribus nostris pellitur, damnatur Exiodus, Maro despicitur atque Flaccus, quorum figmenta nil aliud sentiunt quam disputationes illorum. Quorum quoniam dogma student et ex his, esto cum difficultate, non patiente ingenio, quedam principiola sumpserunt, quasi intellectum conmendant! Poetarum vero quoniam scripta negligunt, et sic non intelligunt, despiciunt, et condemnant. Attamen quicquid clamitent, quicquid latrent, quicquid iubeant vel suadeant, si phylosophorum scripta, si barbarorum gesta, si hereticorum perfidia legi possunt, et poetarum volumina absque piaculo legi, teneri, audirique possunt, mente tamen integra atque constanti, ne, si quando aliquid in orto doxam dicerent fidem, tanquam ab illa exteri se lectores labefactari permittant. Nunc autem superest in extremum horum clamorem paxillum acrius instandum atque prolixius, quoniam ea celeberrimi atque sanctissimi hominis autoritate precedentia omnia firmasse se credunt. Dicunt igitur clamitantes Ieronimi verbum ad Damasum papam: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Quod, si satis iam dicta percepissent, a nobis etiam firmatum advertissent, et potissime ubi damnatam comicorum spurcitiem atque abiectam semel et iterum ante iam diximus. Sed quoniam, nulla poetarum facta distinctione, invidentie offuscati caligine, in quoscunque ceci irruunt, propulsanda eorum ignavia est, et ipsi in perpetuum cogendi silentium. Si igitur epistulas, si volumina Ieronimi, si hanc eandem, quam producunt in testem, seu cuius autoritate damnatos poetas volunt, studiose legissent, invenissent profecto verbum hoc a Ieronimo declaratum, et eius sensum appositum, atque obiectionem, quam faciunt, esse solutam, et potissime ex figura mulieris captive, raso capite, deposita veste, resectis unguibus et pilis ablatis, Israelite matrimonio copulande. Et si religiosiores atque delicatiores sanctis doctoribus esse non velint, comperient, hunc demonum cibum, non solum non reiectum flammis, ut iubent, inmissum, sed cum diligentia servatum, tractatum, atque gustatum a Fulgentio doctore atque pontifice catholico, ut apparet eo in libro, quem Mithologiarum nuncupat ipse, in quo elegantissimo stilo descripsit poetarum fabulas, exponendo. Equo modo Augustinum, doctorem egregium, comperient non horruisse poesim, nec poetica carmina, quin imo solerti vigilantia studuisse, et intellexisse; quod, volentes negare, non possent, cum sepissime in suis voluminibus sanctus homo Virgilium aliosque poetas inducat; nec fere unquam Virgilium absque alicuius laudis titulo nominat. Sic, ut iterum dixerim, Ieronimum, doctorem eximium atque sanctissimum et trium linguarum mirabiliter eruditum, quem ignorantie eorum hi in testem trahere satagunt, tanta poetarum carmina diligentia studuisse percipient, atque servasse memorie, ut nil fere absque eorum testimonio firmasse videatur. Videant, si non credunt, inter alia libri eius Hebraicarum questionum prologum, et advertant, nunquid eum totum Terrentianum fuisse sentiant, videant, nunquid sepissime Horatium atque Virgilium sibi quodammodo assertores inducat, et non solum hos, sed et Persium aliosque. Legant insuper eiusdem facundissimam ad Agustinum epistulam rimenturque, nunquid in ea inter illustres viros vir doctus poetas, quos ipsi tanto clamore confundere, si possint conantur, enumeret. Porro, si nesciunt, perlegant Actus apostolorum, et sentient, nunquid Paulus, vas electionis, versus poeticos studuerit et noverit. Invenient quippe eum non fastidisse, in Ariopago adversus Atheniensium obstinationem disputantem, uti testimonio poetarum, eumque alibi Menandri comici carmine usum, dum dixit: Corrumpunt mores bonos coloquia mala! Et Epimenidis poete, si memini, allegat versiculum, qui adversus hos aptissime dici posset, dicens: Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri! Et sic non, qui ad celum usque tertium raptus est, quod isti sanctiores volunt, peccatum vel turpe arbitratus est legisse atque didicisse poetarum carmina. Insuper perscrutentur, quid scripserit Dyonisius Ariopagita Pauli discipulus et Christi martir egregius, in suo Ierarchie celestis libro. Ex intentione quippe dicit, prosequitur atque probat divinam theologiam poeticis fictionibus uti, inter alia ita dicens: Et enim valde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum revelans, et ipsi propria et coniecturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas scripturas; et alia multa, que ad hanc sententiam subsequuntur. Et, ut reliquos postremo sinam, quos adversus bestialitatem horum possem inducere, nonne ipse etiam dominus et salvator noster multa in parabolis locutus est, comico convenientibus stilo? Nonne et ipse adversus Paulum prostratum Terrentii verbo usus est, scilicet durum est tibi contra stimulum calcitrare? Verum absit, ut putem Christum dominum a Terrentio, quantumcunque diu ante fuisset, quam hec dicta sint, verba assumpsisse! Sufficit michi satis esse adfirmandum prepositum et Salvatorem nostrum voluisse quandocunque verbum suum atque sententiam ore Terrentii fuisse prolatum, ut appareat non omnino esse cibum demonum carmina poetarum. Quid nunc inquient boatores illustres? Clamitabuntne? insultabunt adversus carmina poetarum a suomet teste reprobati et aliorum plurium sanctorum virorum testimonio victi atque repulsi? Clamitabunt equidem, insuperabilis eorum rabies est! Sed quam iuste, tu videas, rex optime, videantque, quibus ratio magis amica est, quam obstinata horum protervia. His autem tam absolute damnantibus iustissimus iudex, deus, aliquando retribuet invidentie meritum, et eadem eis metietur mensura, qua ipsi aliis metiuntur.

Share on Twitter Share on Facebook