CAP. XVII. Phylosophorum symias minime poetas esse.

Symias preterea phylosophorum ex his non nulli, qui se ceteris preferunt, dicunt esse poetas! Verum non satis certum habeo, an ut hominibus risum incutiant, uti non nunquam suis scomatibus mulierculis faciunt, an potius ex animi sententia, quia sic credant, seu mentis nequitia, ut irrideant, istud evomant. Primum quippe deberet indignanti animo a prudentibus tolerari, dum cernerent ab ignaris ex viris conspicuis ridicula confici vulgo, cum passim per trivia asini infulati, et falerati sues, ac, ex quo mavis genere, belue, fimbriatis nec non et variatis pellibus incedentes amicti, comperiantur facile, ex quibus decentius quis volens posset confingere talia. Si vero credentes asserunt, aut irrident, utrumque tam stolide quam nequiter agunt! Est enim symiis, ut alias dixisse meminimus, hoc de more a natura infixum, ut velint, dum possint, videntes quoscunque hominum actus imitari; et sic videtur hos velle poetas imitatores, et inde symias esse phylosophorum. Quod minime ridiculum esset; honesti quidem, ut plurimum, homines fuere phylosophi et bonarum artium repertores. Sed falluntur indocti, nam, si satis intelligerent poetarum carmina, adverterent eos non symias, sed ex ipso phylosophorum numero computandos, cum ab eis nil preter phylosophie consonum iuxta veterum opiniones fabuloso tegatur velamine. Preterea imitator simplex in nullo exorbitat a vestigiis imitati. Quod quidem in poetis minime cernitur, nam, esto a phylosophicis non devient conclusionibus, non tamen in eas eodem tramite tendunt. Phylosophus, ut satis patet, silogizando reprobat, quod minus verum existimat, et eodem modo approbat, quod intendit, et hoc apertissime, prout potest; poeta, quod meditando concepit, sub velamento fictionis, silogismis omnino amotis, quanto artificiosius potest, abscondit. Phylosophus stilo prosaico ut sepius, et eius fere parvipendens ornatum, scribere consuevit; poeta metrico, summa cum cura exquisito decore conspicuo. Phylosophorum insuper est in ginnasiis disputare; poetarum in solitudinibus canere. Et, cum ista inter se non conveniant, non erit, ut aiunt, symia phylosophorum poeta. Si symias dicerent eos esse nature, posset forte equiore animo tolerari, cum pro viribus, quicquid ipsa, quicquid eius opera ratione operantur perpetua, poeta celebri conatur describere carmine. Quod si intueri velint isti, videbunt formas, mores, sermones et actus quorumcunque animantium, celi syderumque meatus, ventorum fragores et impetus, flammarum crepitus, sonoros undarum rumores, montium celsitudines, et nemorum umbras, atque discursus fluminum adeo apte descriptos, ut ea ipsa parvis in licterulis carminum inesse arbitrentur. In hoc ego poetas esse symias confitebor, quod ego honorabilissimum reor opus, in id scilicet arte conari, quod agit natura potentia. Sed quid plura? Esset satius talibus, agere si possent, ut nos una secum efficeremur symie Ihesu Christi, quam sibi incognitos poetarum irridere labores, cum contingat sepissime tentantes alienum pruritum scalpere, in suum aliorum cruentas ungues cum anxietate sentire.

Share on Twitter Share on Facebook