Gimnasium pusillus intraturus homo has adversus giganteas moles, firmantes autoritate, qua possunt, aut nullam aut futilem facultatem fore poesim, si perconter ante alia, quidnam sit poesis, seu circa quod eius versetur officium, nil aliud fecisse reor, quam, in scirpo quesisse nodum. Sed quoniam faciendum est, queso, ut id aperiant hi facultatum omnium preceptores egregii, ut appareat, circa quod nostrum velit versari certamen. Scio, obstinata fronte, nullo unquam perfusa rubore, ridentes inquient, quod paulo ante male dictum est. O bone deus assis, et has ridiculas obiectiones adverte, et in melius eorum dirige gressus! Dicunt igitur, damnantes poesim, eam omnino nullam esse. Quod si sic est, scire velim, unde iam dudum tot illustres viri sibi poete quesivere nomen? Unde poematum multa volumina? Unde nomen hoc poesis exortum est, si poesis nichil est? Certe, si responsuri aliquid sint, per ambages ituros reor, cum nil queant iure respondere, quam quod adversum inanem positionem suam sit. Certissimum enim est, ut post hec suo loco monstrabitur, hanc, ut cetere discipline, a deo, a quo sapientia omnis, initium habuisse; et, uti relique, ab effectu nomen sortita est, a quo demum celebre poetarum nomen derivatum, et inde poematum a poetis. Quibus stantibus, non omnino nichil, ut aiebant, videbitur esse poesis. Que si scientia est, quid inquient sophyste clamosi? Credo, paululum retrahent pedem, vel potius, in secundam obiectionis partem ob disgregativam copulam transvolantes, inquient: Si facultas est, futilis facultas est. O ridiculum rancidulum, satius tacuisse fuerat, quam verbis frivolis in errorem sese precipitasse maiorem! Nonne vident ignari ipsum nominis huius, facultatis scilicet, significatum semper aliqualem plenitudinem demonstrare? Sed de hoc alias. Et queso exprimant elegantes hi viri, quo iure poesis facultas dicenda sit futilis, cum eius instigatione, opitulante divina gratia, tot extant clara volumina, tot memoranda poemata, tot inventa perlucida atque peregrina? Omutescent, equidem, si patietur inanis ostentationis uredo. Sed quid? Omutescent, dico? Mori mallent quam veritatem nedum extremis labiis, sed taciturnitate fateri! In diverticulum aliud irruent, et suo interpretantes iudicio dicent hunc adiectivum futilem intelligendum fore damnosam atque detestabilem, eo quod poemata, a poesi venientia, deorum suorum cantent illecebra et infanda suadeant. Esto possit hec interpretatio reprobari, cum futile non sit, quod est illecebris plenum, poterat tamen equo animo tolerari, si, quod ob eam volunt, posset ratione fateri, cum confitear ultro non nulla fore poemata id, quod asserunt, exprimentia; quam ob rem vicissent, si mala species posset bono derogare generi. Sed deprecor, si Praxitiles aut Phydias, sculptura doctissimi, impudicum sculpserint Pryapum in Yolem nocte tendentem potius quam spectabilem honestate Dianam, aut si pingat Apelles, seu noster Ioctus, quo suo evo non fuit Apelles superior, Martem seu Veneri inmiscentem potius quam Iovem diis ex throno iura prebentem, has artes damnandas fore dicemus? Stolidissimum esset fateri! Lascivientium quippe ingeniorum culpa hec est. Equo modo iam dudum non nulli fuere poete, si tales poete dicendi sunt, qui seu ratione questus, seu ad gratiam populi promerendam, sic eo exquirente seculo et illecebri suadente lascivia, qui, honestate omissa, in has ineptias corruere. Que quidem damnande, detestande et abiciende sunt, ut latius post dicetur. Ob hoc tamen quorundam fingentium scelus non est universalis damnanda poesis, a qua tot in virtutes suasiones et poetarum monita atque documenta legimus, ab his, quibus cure fuit celestes meditationes sublimi ingenio, ac summa cum honestate, et stili atque verborum ornatu describere. Sed quid multa? Est non solum aliquid, sed scientia veneranda poesis, et, ut sepius in precedentibus visum est et in sequentibus apparebit, non futilis, sed succiplena facultas est, sensus volentibus ex fictionibus ingenio premere. Et sic patet, ne longius protrahamus sermones, primo certaminis ingressu, duces hos terga dedisse, eosque modico labore nostro aream liquisse duelli. Sed, quid poesis sit, explicandum est, ut ipsi videant, quam stolide opinentur illam futilem facultatem.