CAP. V. Qui sint, et quam multa quidam poetis apponant.

Est preterea, o serenissime regum, ut tu longe melius nosti, divino munere domus in terris, composita ad instar celestis concilii, sacris tantum studiis dedicata. In hac sublimi in solio ex dei missa gremio phylosophia, rerum magistra, presidet augusta facie et divino splendore conspicua, regiis induta vestibus et aurea insignita corona, nec aliter quam mortalium imperatrix, cum premat sinistra libellos, dextra regale baiulat sceptrum, et diserto sermone audire volentes, qui sint laudabiles hominum, mores, que nature parentis vires quid verum bonum et celestia docet arcana. Quam si intres, non est dubium, quin sacrarium omni reverentia dignissimum videas, et, si circumspexeris, quicquid humana possunt agere studia, quicquid ingenia speculari, quicquid comprehendere intellectus, videbis liquido, et adeo miraberis, ut tecum dicas unum totum continens domum esse, imo ipsam fere divine mentis effigiem. Et inter alia, summa veneratione dignissima, sunt ibi post dominam celsiore in sede locati homines, non multi tamen, mites aspectu atque eloquio et morum etiam gravitate, tanta honestate atque vera humilitate spectabiles, ut credas deos potius quam mortales. Hi iam presidentis dogmatibus pleni, abunde aliis ingerunt, que noverunt. Est et alia multitudo perstrepens variarum quidem hominum spetierum, ex qua non nulli, omni abiecta superbia, vigiles mandatis insistunt, si forte studio queant in altiorem devenire gradum. Alii vero sunt, qui, fere rerum principiis auditis, elato animo in vestes imperatricis uncas iniciunt manus, et, acri violentia quibusdam surreptis particulis, et variis insigniti titulis, quos non nunquam venales comperiunt, non aliter quam si mentem omnem divinitatis perceperint, fastu quodam inflati, ex sacra se proripiunt ede, quanto tamen cum detrimento insipientum, prudentes advertunt. Hi autem, adversus quascunque bonas artes coniuratione unanimi facta, ante alia conantur fingere bonum virum, exterminant autem facies suas, ut appareant vigilantes, incedunt insuper deiectis in terram oculis, ut nunquam a meditationibus separari videantur; tardo tamen feruntur gradu, ut sub pondere sublimium speculationum nimio ab insipidis titubare credantur; honesto vestimentorum utuntur habitu, non quia mens honesta sit, sed ut ficta sanctitate decipiant; perrarus est illis sermo gravisque, rogati, non absque premisso suspirio et tempusculo interposito ac elevatis in celum oculis paululum responsa concedunt, volentes ex his a circumstantibus arbitrari, quia ex longinquo supercelestium sanctorum arcano non absque difficultate verba deducant in labia, que dicturi sunt. Pietatem, sanctitatem et iustitiam profitentur, prophetico persepe utentes verbo, scilicet zelus domus dei comedit me. Hinc ad ostentationem sue admirande scientie procedentes, que non noverunt, omnia damnant, nec frustra; faciunt enim, seu ut non interrogentur, de quibus respondere nescirent, seu ut tanquam vilia et minora et a se cognita despexisse atque neglexisse videantur, et vacasse maioribus. His autem, decipulis captivatis insipientum iudiciis, civitates ambire, secularibus se miscere negociis, consilia prestare, connubia tractare, comesationibus interesse, testantium dictare tabulas, testamentorum executiones assummere, et multa minus phylosophos decentia agere presumptuose incipiunt atque prosequuntur. Ex quibus fit, ut in fumosam vulgi famam quandoque deveniant, ex qua tanta tumiditate turgescunt, ut incedentes cupiant a vulgo digito monstrari, et longe magis audire, quia pregrandes magistri sint, videre, quod eis assurgant presidentes in triviis, eos Rabi vocitent, salutent, invitent, preponant, atque preficiant. Ex his, omni consideratione seposita, audent omnia, nec verentur in alienas messes falces inmittere suas; ex quo fit, dum cetera preter sua ignominiose deturpare conantur, interveniat aliquando de poesi et poetis colloquium, quorum audito nomine, tanto repente accenduntur furore, ut igneos oculos illos habere diceres, nec possunt consistere, fremunt agunturque impetu; demum, quasi adversus eos, non aliter quam in letales hostes coniuratum sit, nunc in scolis, nunc in plateis, nunc in pulpitis, auscultante non nunquam vulgo inerti, in eos insano clamore prorumpunt, ut non de innocuis tantum, sed et de se timeant circumstantes, et aiunt, poesim omnino nullam aut futilem facultatem atque ridiculam, poetas homines esse fabulosos, imo illos, ut despectiori utantur vocabulo, non nunquam fabulones appellant, rura, silvas et montana colentes, eo quod moribus nec urbanitate valeant. Preterea eorum poemata esse dicunt obscura nimis atque mendacia lasciviis plena et deorum gentilium nugis atque ineptiis referta, asserentia Iovem, quendam adulterum et spurcidum hominem, nunc deorum patrem, nunc celorum regem, nunc ignem, nunc aerem, nunc hominem, nunc taurum, nunc aquilam, et huiusmodi inconvenientia: sic et Iunonem et alios infinitos, eos multorum nominum celebres facientia. Mentium insuper seductores clamitant esse poetas ac suasores criminum, et, ut turpiori, si possint, conmaculent nota, predicant eos phylosophorum symias esse; firmantes inde, poetarum libros legisse aut tenere, pregrande piaculum, ac, nulla facta distinctione, autoritate, ut aiunt, fulciti Platonis, eos nedum e domibus, sed ex urbibus esse pellendos, et eorum scenicas meretriculas, Boetio approbante in exitium usque dulces, detestabiles fore atque eiciendas et renuendas omnino! Quid multa? Longum nimis esset omnia in medium deducere, que illis exitiale odium, infestante invidia, dicenda furentibus parat. Ad hos tam celebres iudices, tam equos, tam mites, tam favorabiles satis credendum est, o princeps inclite, deveniet opus nostrum, quod, scio, circumdabunt more leonis famelici, ut inveniant, quid devorent, et, quoniam omne poeticum est, non expecto mitiorem sententiam, quam irati fulminent in poetas, nec scio, quibus spiculis pectus opponam nisi eis, que vetus odium demonstravit; illa conabor repellere. O bone deus, sis tam indiscretis, tam inconsideratis clamoribus obvius, et horum dementium obsiste furori! Et tu etiam, rex optime, quoniam ad triarios ventum est, generosi pectoris tui viribus assis, fer opem militanti tibi, nunc animis opus est, nunc pectore firmo! Acuta et venenata, nec modici roboris tela istorum sunt, nam, si inepte sint iudices, alias tamen valent; et ideo horreo et tremesco, nisi deus primo, qui non deserit sperantes in se, et tu inde faveris. Tenues michi vires sunt, et ingenium debile, sed spes ingens subsidii, qua fretus, in eos irruam, comitante iustitia.

Share on Twitter Share on Facebook