Poesis enim, quam negligentes abiciunt et ignari, est fervor quidam exquisite inveniendi atque dicendi, seu scribendi, quod inveneris. Qui, ex sinu dei procedens, paucis mentibus, ut arbitror, in creatione conceditur, ex quo, quoniam mirabilis sit, rarissimi semper fuere poete. Huius enim fervoris sunt sublimes effectus, ut puta mentem in desiderium dicendi compellere, peregrinas et inauditas inventiones excogitare, meditatas ordine certo componere, ornare compositum inusitato quodam verborum atque sententiarum contextu, velamento fabuloso atque decenti veritatem contegere. Preterea, si exquirat inventio, reges armare, in bella deducere, e navalibus classes emittere, celum, terras et equora describere, virgines sertis et floribus insignire, actus hominum pro qualitatibus designare, irritare torpentes, desides animare, temerarios retrahere, sontes vincire, et egregios meritis extollere laudibus, et huiusmodi plura; si quis autem ex his, quibus hic infunditur fervor, hec minus plene fecerit, iudicio meo laudabilis poeta non erit. Insuper, quantumcunque urgeat animos, quibus infusus est, perraro impulsus conmendabile perficit aliquid, si instrumenta, quibus meditata perfici consuevere, defecerint, ut puta grammatice precepta atque rethorice, quorum plena notitia oportuna est, esto non nulli mirabiliter materno sermone iam scripserint et per singula poesis officia peregerint. Hinc et liberalium aliarum artium et moralium atque naturalium saltem novisse principia necesse est; nec non et vocabulorum valere copia, vidisse monimenta maiorum, ac etiam meminisse et hystorias nationum, et regionum orbis, marium, fluviorum et montium dispositiones. Preterea delectabiles nature artificio solitudines oportune sunt, sic et tranquillitas animi et secularis glorie appetitus, et persepe plurimum profuit etatis ardor, nam si deficiant hec, non nunquam circa excogitata torpescit ingenium. Et, quoniam ex fervore hoc, ingeniorum vires acuente atque illustrante, nil nisi artificiatum procedit ars ut plurimum vocitata poesis est. Cuius quidem poesis nomen non inde exortum est, unde plurimi minus advertenter existimant, scilicet a poio pois, quod idem sonat, quod fingo fingis, quin imo a poetes; vetustissimum Grecorum vocabulum Latine sonans exquisita locutio. Nam primi, qui, hoc inflati spiritu, exquisite rudi adhuc seculo cepere loqui, ut puta carmine, tunc omnino loquendi genus incognitum, ut sonorum auribus audientium etiam videretur, illud pensatis moderavere temporibus, et, ne delectationem nimia brevitate subtraheret, aut longitudine plurima luxurians tedium videretur inferre, certis mensuratum regulis atque infra diffinitum pedum et sillabarum numerum coercuere. Sane quod ex hoc tam accurato dicendi ordine prosilibat, non dicebatur poesis amplius, sed poema. Et sic, ut iam diximus, tam arti quam artificiato ab effectu nomen consecutum est. Inquient forsan isti obiurgatores perlucidi, et si dixerim scientiam hanc ex dei sinu recentibus adhuc animabus infundi, se nolle verbis meis satis prestare fidei, quibus satis roboris equis animis, que videmus assidue, poterant prestitisse, sed adhuc egemus testibus. Si ergo legerint, quid Tullius Cicero, homo phylosophus non poeta, dixerit ea in oratione, quam apud senatum habuit pro Aulo Licinio Archya, in fidem forsan faciliores devenient. Dicit enim sic: Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus. Ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari etc. Ergo, ne orationem longius protraham, satis apparere potest piis hominibus poesim facultatem esse, et ex dei gremio originem ducere, et ab effectu nomen assumere, et ad eam insignia atque fausta multa spectare, quibus ipsimet negantes utuntur assidue. Si querant, ubi vel quando, in promptu est; fateantur ipsi quo duce, cuius opere fictiones suas ipsi componant, dum scalas gradibus distinctas in celum erigunt, dum proceras arbores ramorum fecundas eque ad astra producunt, dum montes in excelsum usque circumitionibus ambiunt? Dicent forsan ut huic a se incognite detrahant, quo utuntur rethorice opus esse, quod ego pro parte non inficiar. Habet enim suas inventiones rethorica, verum apud integumenta fictionum nulle sunt rethorice partes; mera poesis est, quicquid sub velamento componitur et exponitur exquisite.