Eadem forte pietate loquentur et alii, dicentque, postquam rimosum opus viderint, nec bene compactum, nec diu mansurum, ruinam premonstrantibus fatiscentibus rimis. Ego his premonitoribus libens gratias ago! Excutiunt enim ab oculis meis somnum, meque solertem faciunt, ut prestem oportunitati subsidium. Verum, quoniam ante ceptum opus sic evasurum illud ratus sum, si satis memor es, rex inclite, istud idem circa principium testatus, his, quibus potui, rationibus ostendens, cur strambum, mutilum, cicatricibus plenum existimarem illud futurum, et ut satis apparet et isti aiunt, mea me non fefellit premeditatio, et ideo circa defectum hunc iure excusandus venio! Sane quibus adminiculis potui, illud in robur deduxi, nec postquam deductum est, inexcogitatas aut novas contraxit rimas, veteres autem et previse, quod ariolantur isti, arbitror, adeo repente non facient, nam, si more mortalium per coniecturas de futuris previdere velimus, in longum perseverabit hoc opus. Vidimus enim persepe in saxo firmatas arces, in ruinam ire citius quam in palustri luto piscatoria situata domus. Hi autem, qui sibi non satis firma edificia norunt, vigilantes inspiciunt sepe, et sic, si exigat oportunitas, restaurant fundamenta, resarciunt parietes, tecta tignis et solaria variis adiumentis suffarciunt, et sic, que illico casura videbantur, non nunquam recta deducuntur in seculum. Secus, qui fortia se possidere existimant; nam, dum secura quiete tenentur, et ecce lapis unus, grandi pondere pressus, attritus crepitat, et omne secum trahit edificium in ruinam. Sunt et alii casus; palatia ambit invidia, et odia excidium parant. Parva domus, paucis et possessori cognita, quam diu Deo gratum est, perseverat. Quis enim arbitrari potuisset Ylionem, recentem adhuc Priami civitatem, tot refertam viribus, tot divitiis splendidam, regni totius Asye arcem, toti minantem Grecie, lapsuram citius pauperis Aglai Sophydii gurgustiolo? Sic et robustos vidimus iuvenes, vivaci atque preclara valitudine decoros, parva interveniente febricula seu accidente alio, in repentinam fere precipitari mortem, ubi non nunquam invalidi senes in longiorem etiam, quam velint, evasere vitam. Sed quid refert per exempla discurrere, quorum abundantissima vita mortalis est? Dicant isti, quod volunt, et ego, quod cupio, arbitror. Hoc tamen scio certissimum, nisi dominus custodiverit civitatem, frustra vigilant, qui custodiunt illam; ipsius est servare atque conterere; ipsius solius est, quantum mundana omnia in longum duratura sint, seu quam cito casura, scire. Prudentum in eo spes omnis est; ipse videat! Ego quidem, quia rimosum opus meum cognovi, eidem humilitatem imperavi, sciens, quia Deus humilibus det gratiam. Sed quid ego de longitudine evi huius verba facio, cum michi permaximum sit, si adeo rimosum, adeo mutilum, adeo cavernosum, uti illud composuisse potui, ad tuas usque manus, O mi rex, pervenire queat, ut non dicam vigilantiam, sed obedientiam meam cognoscas. Satis hoc michi temporis erit; si tandem ulterius perseveret, divine bonitati et fortune regie imputandum existimo.