Supervenient quidam, ariolor, et, inspectis, que alii inspexere, dicent: optabilius fore prudenti hanc concidere molem, quam consistere diu, cum casus defectus eius sublaturus sit, quos perseveratio demonstrabit, et hunc potissime, quod latum pectus ex craneo, ex pectore tibie formate sint, et pedes in verticem revoluti. O sententia Socratis felices medici, quorum terra teguntur errores, cum scriptorum sepissime etiam bene dicta, quoniam in propatulo sint, caninis lacerentur dentibus, aut saltem infestentur latratibus! Quod summo exquisitum atque compositum labore est, et illustrium virorum autoritate, ubi possibile fuit, firmatum, pretereuntium verbis fere deiectum est. Sed quid? patienda sunt omnia, ut conculcetur humilitate protervia. His tamen sic aientibus, quid responsurus sim, nil habeo, preter quod noverim de principio Genealogie huius multos multimode opinatos, quod nec circa primi huius voluminis libri initium omissum est, atque ostensum, quoniam vetustissimum sumpserim, ut de ceteris aliqualis haberetur mentio; et huic vetustissimo capiti, prout comperisse potui, successive pectus et reliqua membra applicui. Si alie veriores sint, aut potiorem ostendentes ordinem, quod non nego fore possibile, et si multum vigilaverim, plurima et varia revolvendo volumina non vidisse fateor, nec novi, quo ordine membra tam ingentis corporis possent aptius collocari. Producant ipsi in medium, quod noverunt, ut, eis visis, si iure, que scripsi damnanda sunt, suis fides adhibeatur integra; nam dixisse tantum me ex craneo confecisse pectus, et nil aliud ostendisse, est potius inique detrahere, quam laudabiliter redarguere aut utiliter emendare.