CAP. IV. Non appositum est quod minime compertum est.

Preter compositionis indecentiam, paulo ante redargutam, multa esse omissa, que apponi debuissent, hi forsan superaddent vel alii. Hoc ego si velim negare, non possum, cum meminerim saltem despectantibus ad superficiem fabulosam ob librormn defectum circa huius operis principium scripsisse, multos ex prole deorum defuturos homines. Et si tamen libri reperiri dicantur, quis mortalium tam audax erit, ut prorumpens dicat vidisse se omnes atque legisse? Ego autem, cum non viderim etiam, quos alii vidisse potuere, absque frontis rubore confiteor multos omissos fore, et non nullos forsan ob labilis memorie culpam, non enim sufficit visis. Et idcirco indulgeant, queso, memores, et, quod ignorantia seu oblivione factum est, nolint equiperare malitie. Adest et res alia, in quam forsan possunt obloqui viri sublimes, scilicet circa explicationes sensuum fabularum exhibitas. Absit, ut his ego velim obsistere; possibile quidem reor, cum nunquam de me ausus sim tam magna proprio motu presumere, quoniam me minus ad hec valere ratus sim. Et quis ex imperfecto homine perfectum exquiret opus? Solius Dei est, opus perfectum componere, quoniam et ipse perfectus est! Si quid tamen temerarius egi circa hoc, tuo iussu, o rex optime, impulsus egi, et ob id si circa hanc partem minus bene egerim, imponatur onus celsitudini tue. Ast ego hos prudentiores deprecor per venerabile ac sanctum phylosophie nomen, quod colant existimo, uti quadam sapientiorum autoritate dentes in minus bene conmissum infigunt, ita pia humanitate etiam medeantur. Non enim insuetum est, ut nedum eruditos homines videre quod indoctus non viderat, sed aliquando in doctos vidisse quod minime viderant eruditi. Homo enim sum ego, et hominem peccasse nec novum est, nec mirabile; ait enim Flaccus: quandoque bonus dormitat Omerus. Centum preterea Argo fuere oculi, bini et bini vicissim dormientes, vigilantibus reliquis, et tamen, quin in somnum aliquando ire permitteret omnes, cavisse non potuit; si ergo, cum michi duo tantum sint, et hi quandoque a sopore tacito vinciantur, mirabile non est. Exprimant igitur queso, quod a me pretermissum est, et fabularum enucleationes suppleant, aut, si minus debite quid expositum sit, inmutent, et in melius, quod minus decenti opinioni firmatum est, reformantes emendent. Ego quidem, et si non plene, vere tamen atque sancte scribere ratus sum; quod si minime, factum est, non adeo obstinate pertinax sum, quin meum humiliter fatear crimen, et grato animo emendationem suscipiam, tanquam homo, qui, et si iam totis pedibus in senium tendam, doceri non vereor, imo cupio et perscrutor. Hoc enim si fecerint, perfectius incedet opus, et ego, doctior factus, magis eorum liberalitate laudandus efficiar.

Share on Twitter Share on Facebook