Insurgent hos preter et alii, et quasi queruli clamabunt, quoniam inauditas fabulas et hystorias, ut textus graviores et implicatiores facerem, miscuerim. Fateor non novas fabulas aut hystorias inmiscuisse veteribus, sed forsan a multis ex Latinis his inauditas seculis; ex quibus nullas nisi ex commentariis veterum sumptas apposui, nec, ut graviores aut implicatiores textus excuderem, sed, sic oportunitate exigente, factum est. Discolorum quippe et male secum convenientium conquestio talis est; nil enim equo animo pati possunt! Si faciles textus scripseris et laxa quadam claritate patentes, pedestrem dicunt stilum, et puerile pedagogium redolentem, et fastidientes abiciunt. Si paululum acriorem dictaveris, primo ingressu fatigati, cum non obvius sensus evestigio tendit ingenio, scribentem accusant, scabrosumque dicunt, etiam si facili sit artificio delinitus, et indignantes negligunt. Ego quippe nulla perplexione circumvolutum scripsisse me reor, nec video, etiam si ex composito fecissem, quid inter texte fabule, quantumcunque ab eis inaudite, possint difficultatis aut obscuritatis afferre. Reor tamen hos astu quodam tacito velle fabulas et hystorias sibi incognitas damnare, tanquam non veras, sub pretextu textus impliciti. Iam dictum est, ex commentariis veterum sumpte sunt omnes, ut referentium autorum nomina testantur apposita, quas, si forsan alias non viderint, quasi nil verum esse possit, nisi quod legerint, reprobandas existimare non debent. Certissimum ego habeo eos multa vidisse, que michi penitus incognita sunt, sic et ego legisse potui, que nondum ad eorum devenere notitiam. Nemo solus preter Deum cognitionem rerum omnium habere potuit usquam Eo igitur animo a me comperta legant, quo volent alios legisse sua, et, si forsan aliquantum acer videatur contextus, cogant in vires ingenium, et sentientes advertent perlucidum esse, quod arbitrabantur obscurum.