CAP. IX. Non indecens esse quosdam Christianos tractare gentilia.

Dicent alii equo superioribus forsan animo, indecens esse Christiano homini gentilium superstitiones, et nepharia sacra, seu genealogias describere aut perquirere, cum habeant non nunquam talia mentes legentium in erroneas opiniones deducere, et persepe opinantis periculo detinere. Non inficiar, hoc quidem sanctissime dictum est, et arbitror non nullos a studio talium amovendos, et sic etiam aliquibus absque aliqua suspicione sinistra, permitti posse. Nam, si omnes a talibus abstinere necessarium visum fuisset, non dubito, quin sacrosancta mater Ecclesia decreto perpetuo vetuisset. Fuit enim utilissimum olim, vix dum apud gentiles novis germinibus pullulante Ecclesia, eo quod adhuc saperent tam ab origine quam etiam ab ipsius gentilitatis perseverantia sacra hominum mentes, gentilicios ritus et mores insistere acriter, ne legentes talia, tanquam unco vetustatis tracti, more canis verterentur in vomitum. Hodie gratia Ihesu Christi in robur firmissimum ventum est, et execrabile cunctis gentilicium nomen una cum erroribus suis in exterminium tenebrasque perpetuas compulsum est, et victrix Ecclesia castra possidet hostium. Quam ob causam fere absque periculo talia exquiruntur atque tractantur. Non tamen nego, quin bene factum sit, si puer abstineat, cui memoria tenax et tenellum adhuc ingenium, nec dum satis plene Christiana religio cognita. Sic neofidus homo, quem non dum bene firmata credulitas laxatis habenis facile in lubricum exorbitare permitteret. Et si forsan aliqui duriores in tam obscenum crimen se labi permiserint, etiam si nil aliud studuero, vix possum credere hoc in me contingere posse. Nam ab utero matris mee ad fontem nostre regenerationis delatus lotusque, quod pro me cathecummino, promisere, qui me sustulerunt ab illo, ut potest humana fragilitas, in hodiernum usque servavi, certissimum semper habens, quod inter iustorum hominum congregationem psallitur, unum scilicet in triplici personarum distinctione Deum esse, et hunc verum et eternum atque omnium eque opificem rerum, earumque perpetua ratione gubernatorem, servatorem atque rectorem, omnia intra se continentem et a nulla contentum. Et, quod mirabili et alias inaudito eiusdem divinitatis artificio factum est, verbum scilicet eius eternum obumbratione sacri spiritus ad abolendam humani generis labem, ob inobedientiam primorum parentum contractam, ingenue Virginis utero, prenuntiante celesti nuntio, carnem factum, et Virginis illibata virginitate in tempore natum, et sic hominem mortalem factum. Qui adhuc infans in gremio matris a Sabeis regibus, oblatis muneribus, adoratus est, et, etate crescente, inter sacre legis doctores, dum solveret nexus ambiguos, non Deus, sed admirande indolis puer ab eis creditus est. Non dum enim veritatis splendor eternus caliginem absterserat a mentibus eorundem, ut eum scilicet Deum illis repromissum cognoscerent, quem mortali septum carne viderent. Insuper certum habeo eum, qui, etherea arce relicta et ex Deo servi assumpta forma, et qui inter homines uti homo versatus est, iam trigesimum agentem etatis annum, ab hyspido atque silvicola vate, et ab utero matris sacro pleno spiritu ad aperiendam eterne salutis ianuam, lotum Iordanis in alveo, dum celum intonuit desuper, et acre murmur superincumbentis nubis in vocem solutum deitatis aientis: hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacui, audite eum! Preterea credo et ratum habeo eum aquis apud Chana Galilee in vinum versis, ut sacro pectori absconditam divinitatem ostenderet sumpto iam sacro consortio. Iudeam, urbesque Phenicum, Samariam, et Galileam ambisse, et celesti dogmate in templo et synagogis docuisse populos, lepras mundasse, elingues vocales fecisse, lumen cecis seu natura, seu casu perditum restaurasse, animas ab Orco in cadavera revocasse, febribus, ventis, et undis imperasse, et in multis aliis signa sue divinitatis monstrasse. Post hec, hora eius adveniente, eum, sacerdotum Hebreorum invidia procurante, lotis a se amicorum pedibus, et ingenti illo celebrato convivio, in quo suis manibus verbisque confectum est communionis nostre sacrum illud ineffabile, quo corpus eius in cibum et sanguinem eius in potum tam presentibus quam futuris exhibuit, uno sociorum nequam vendente, oratione in solitudine peracta, a nepharia turba exquirente cum fustibus et lanternis captum, et in presentiam deductum principum, et ibidem nepharie accusatum, et, sua patiente humilitate, false testantibus quibusdam insimulatum, et hinc in pretorio, presidis lusum, virgis cesum, corona spinea insignitum, sputis et colaphis deturpatum, et postremo latronum more damnatum, crucique affixum sublimi, et in eadem aceto et felle potatum. Cuius cum iam humanitate victa suppliciis in finem suum ivisset (seu, et melius reor, ut Thome de Aquino placet, cum voluntarie, collectis viribus, spiritum emisisset), tremuit orbis omnis, et meridianum fere solis iubar per tres horas ivit in tenebras, luna ex opposito offuscata (esto aliter ad Policarpum scribat Dyonisius Ariopagita, quod ego miror). Inde eius a ceco milite perforatum lancea pectus sanguinem aqua mixtum emisit, ex quo sacra omnia nostre salutis credo sumpsisse exordium. Nec minus certum habeo, eum a cruce depositum atque sepultum anima domos inferas visitasse, et, confractis vectibus ferreis revulsisque postibus antiqui carceris, subacto Plutone, in libertatem predam omnem veterem eduxisse, ac inde virtute sue deitatis, uti prisci cecinerant vates, post diem terciam, ceu Ionas ex utero ceti, sic ex ventre terre surrexisse, superata morte, et redivivum suis apparuisse sepius, et e medio eorum, eis cernentibus, nulla corporea impeditum mole, cum vero corpore, olim mortali iamque immortali, propriis viribus in celos ad eum, qui miserat, evolasse; et inde celestem illum ignem, ex se patreque optimo pariter prodeuntem, vivificantem omnia et vera cuncta docentem, in commilitones egregios inmisisse. Quo illustrati, bellum adversus orbis principem inivere illico, per que suum sanguinem et vulnera multa sato ubique veritatis semine et obtenta victoria, ducem suum triunphantes in patriam secuti sunt. Sic et institutam ab eodem Dei unigenito piam iustorum congregationem, et sacrum illud regenerationis lavacrum, quo mala facinora abolentur mortalibus cum ceteris eiusdem conventionis faustis probandisque sacris, quibus Deo obsequentes efficimur, atque, lapsi nostra imbecillitate, resurgimus, eique volentes conciliamur, nec ob id humanum sanguinem effundentes, ut efferati plures iam fecere gentilium, aut hyrcos vel tauros more veteri inmolantes. Nec a me fuit unquam veritas hec amota, quin crederem testimonio patrum diem venturam extremam, in qua resolventur omnia peritura, magnoque Dei opere ex cineribus propriis omnes, qui ante fueramus mortales cum nostris corporibus resurgemus eterni, et in prefinitum venientes locum, in quo Christus ipse, iudex pretorii, in maiestate propria residebit, et apparentibus cunctis sue passionis insignibus, audiemus finalem meritorum nostrorum sententiam; sic et futuram similiter vitam, in qua non meo merito, sed miseratione divina spero videre Deum, redemptorem meum, in carne mea, et cum beatis letari in terra viventium. Hec igitur, ne plura dixerim, sincera fides, hec eterna veritas adeo pectori meo infixa est, ut nedum evelli ab aliquo gentilitatis impulsu, sed nec concuti modo aliquo aut labefactari queat. Nam, et si peccator homo sim, non tamen gratia Ihesu Christi Cherea, Terrentianus adulescens, sum, qui, dum a tegulis in gremium Danis cadentem Iovem, in tabula pictum, intueretur, in optatum a se facinus animatus est. Abiit cum annis iunioribus levitas illa, si fuisset aliquando circa iam dicta, quod, minime memor sum! preterea advertens, quia continuis decipulis et explicatis ubique retibus antiquus hostis, tanquam leo rugiens, ut inveniat, quem devoret, ambiat inmortalium semitas, eosque in precipitium conetur impellere, uti Mytridates, senex ille rex Ponti, qui magnanimo ausu sumptuque magnifico quadraginta annis continuis adversus Romanum populum bellum ingens et memorabile traxit, a iuventute sua adversus letale venenum pharmacis pectus armavit, sic et ego meum evangelica veritate, sacro Pauli dogmate, et Augustini aliorumque plurium venerandissimorum patrum iussionibus, consiliis, atque suasionibus armavi; ex quo arma gentilitia parvi pendo! Si enim Christianus homo gentilium tractavi stultitias iussu tuo, rex inclite, et in detestationem erronee credulitatis eorum hoc feci, et, si parva quandoque equare maioribus fas est, feci, quod etiam summa cum laude non nulli sanctissimi fecere viri, ut Augustinus, Ieronimus, et cum non nullis aliis etiam Lactantius, neofidus homo. Michi quidem a teneris annis notissimum est, Psalmista monstrante, quia omnes dii gentium demones, et hinc eorum semper inepta displicuere facinora. Fateor tamen, religione eorum seposita, quorundam poetarum mores et scripta placuisse, et ob id non solum eos laudasse, sed pro viribus ab obiectionibus accusantium defendisse, ut apparet in precedentibus liquido; et hoc ideo feci, ut ab ignaris non veniant lacerandi, qui, si Christum novissent coluissentque, inter sublimiores christiani nominis haberentur. Sed, ad superiora prospectans, inquiet aliquis: Bene operatus es, premunisse enim se adversus hostes semper laudabile fuit, sane picem tractantes coinquinantur a pice; iam plurimi, dum se fortissimos extimarent, impulsi ab hoste etiam debili, cecidere. Et, si desint ceteri, quorum grandis est numerus, Salomon tamen adest, testis certissimus imbecillitatis humane. Huic a deo scientia omnis concessa est, divitie omnes et imperium grande, summa cum iustitia populos subditos tenuit, Deo templum edificavit mirabile, multa bona composuit, et tandem, iam etate maturus, tot honorum largitore postposito, conscenso offensionis monte, Maloch, Egyptiorum ydolum, flexis genibus adoravit. Quid ergo? Tune eris fortior Salomone aut circumspectione plenior? Fallimur de nobis nimium confidentes! Hec quidem negari non possunt, vera sunt! Attamen aliud belli genus michi cum erroribus gentilitiis est, quam Salomoni fuerit cum Egyptiaca coniuge, que, astu femineo advertens, quoniam infelicis viri animam formositate sua laqueasset, et suos deos extollere avida, nunc amplexu venereo, nunc mellitis saviis, nunc blanditiis muliebribus, nunc petulca lasciviis, nunc precibus, nunc lacrimis, quas obsequiosissimas habent femine, nunc indignatione composita absque intermissione non diebus omnibus tantum, sed noctibus amantis viri animum impugnabat! O quam gravia et intolerabilia sunt dilectarum mulierum, et potissime nocturna, certamina! Hic tandem, dum timeret mulieris gratiam, quam summe diligebat, amittere, terga dedit, et viribus armate femine inermis succubuit. Michi autem non tale adversus deorum gentilium nugas bellum est, mille iam veris rationibus a me cognitis improbatas, et ideo cum eis, exhaustis viribus acieque pulsis, levis est pugna. Scio tamen nimium de se confidisse quandoque sit vicium, verum ego de me non confido, sed de gratia Christi Ihesu, cuius precioso sanguine redemptus sum. Spero quidem eum non passurum, ut, qui tam diu recto tramite eius vestigia iuvenis secutus sum, senex exorbitem, et, si in lapsum veniam, manum pietate sua debili porriget, et fessum placida quiete fovebit. Sed, ut in finem veniam, satis ex premissis colligi potest, uti non omnes decet tractare gentilia, sic nec omnibus indecens esse.

Share on Twitter Share on Facebook