Si fateantur non nulli vera esse, que dicta sunt, non tamen quieturos reor, quin imo arbitror dicent longe melius fuisse studiis sanctioribus trivisse tempus, quam talia didicisse. Quod si quis neget, non erit equidem satis sanus! Nosco, quoniam in promptu erant leges Cesarum, et Pontificum canones, et medicina, quorum plurimi sanctissima arbitrantur studia, eo quod ex eis persepe auro avidi mortales ditentur. Erat et phylosophia, cuius optima demonstratione rerum cause et a falsis disgregari vera noscuntur, generosis quibuscunque ingeniis appetenda. Erant et sacra volumina, a quibus et parvipendere peritura docemur, et Dei magnalia declarantur, atque, quo tramite celeste regnum petamus, ostenditur. Quod studium profecto ceteris preponendum est. Ex his quodcunque sumpsissem, forte sanctius egisse me dicerent obiectores. Sane si, quod debemus, ageremus omnes, legum minister rostra frustra conscenderet! Attamen non adeo facile est, ut existimant aliqui, velle omnia, que debemus, et longe acrius consequi, si velimus. Nam, ut cytharista variis ex fidibus, aliis lentius, aliis vero protensius tractis, his gravem, acutum illis tinnitum reddentibus, docta manu plectroque ex tam discordantibus tonis reddit suavissimam armoniam, sic et natura parens, cui inexhauste vires et perfectum ingenium est, producit hec peritura diversis officiis apta, ut ex hac officiorum inconvenientia resultet humani generis, circa quod plurimum intenta est, conservatio; atque ubi in longam conservationem iri non possit nova productio, advertens, quoniam, si uniformes producerentur omnes, ut de reliquis sinam, homines nulla possent producti, nec etiam per tempusculum, ratione consistere. Ergo hinc fit, ut discreto nature ordine hic ex mortalibus nascatur faber lignarius, ille nauta, mercator alius, et quidam sacerdotio apti aut regimini, et non nulli legum latores, presides, poete, phylosophi, seu sublimes theologi. Ex quorum studiis variis tam ingentis multitudinis hominum conservatio resultet necesse est! Nam si omnes, quoniam ad unumquemque spectat, si possit, ad studia sublimiora conscendere, in theologiam vigilantes iremus, et agricultor absit, ex quibus, queso, fructibus, tam nobile sequentes studium, nutriremur? Si cementarius, si lignarius desit, quibus in tabernaculis ab ymbribus, a ventis, a frigoribus ac solis estu, et aliis incommodis assidue superimminentibus, tutabimur? Si non sit lanifex, non cerdo, unde vestes et calciamenta sumemus? Quid enumerem multa? Uti incommodum humani corporis inter se differentia qualitate et officio membra a natura rerum apposita sunt, ut ex hac diversitate consistat, uti melodia ex diversitate tonorum, sic et, ut humanum genus perseveret, necesse fuit ad studia inter se differentia gigneremur. Et si ab ipsa natura, que sic celos, sic astrorum orbes et cursus varia etiam agitatione disposuit, agente Deo, ut nullo labore suo ad officia productos varia nos videmus, quis, queso, feliciter audebit ab eo, ad quod natus est, in aliud transitum attentare? Non quidem adeo ignarus sum, quin noverim liberi arbitrii, quo omnes valemus, potentia possimus nature superare vires; quod egisse non nullos legimus. Opus profecto inter raro contingentia numerandum, tam grandi et fere invincibili necessitate trahimur, in quod nascimur! Et si ad diversa gignimur, nascimur alimurque, si ea plene peragamus in que trahimur, equidem satis est, nedum in aliud transitum fecisse velimus; quod dum iam dudum frustra temptarent aliqui, id perdidere, quod erant, nec id potuerunt effici, quod querebant. Verum ad quoscunque actus natura produxerit alios, me quidem experientia teste ad poeticas meditationes dispositum ex utero matris eduxit et meo iudicio in hoc natus sum. Satis enim memini apposuisse patrem meum a pueritia mea conatus omnes, ut negociator efficerer, meque, adolescentiam non dum intrantem, arismetrica instructum maximo mercatori dedit discipulum, quem penes sex annis nil aliud egi, quam non recuperabile tempus in vacuum terere. Hinc quoniam visum est, aliquibus ostendentibus indiciis, me aptiorem fore licterarum studiis, iussit genitor idem, ut pontificum sanctiones, dives exinde futurus, auditurus intrarem, et sub preceptore clarissimo fere tantundem temporis in cassum etiam laboravi. Fastidiebat hec animus adeo, ut in neutrum horum officiorum, aut preceptoris doctrina, aut genitoris autoritate, qua novis mandatis angebar continue, aut amicorum precibus seu obiurgationibus inclinari posset, in tantum illum ad poeticam singularis traebat affectio! Nec ex novo sumpto consilio in poesim animus totis tendebat pedibus, quin imo a vetustissima dispositione ibat impulsus. Nam satis memor sum, non dum ad septimum etatis annum deveneram, nec dum fictiones videram, non dum doctores aliquos audiveram, vix prima licterarum elementa cognoveram, et ecce, ipsa impellente natura, fingendi desiderium affuit, et si nullius essent momenti, tamen aliquas fictiunculas edidi, non enim suppetebant tenelle etati officio tanto viris ingenii. Attamen iam fere maturus etate et mei iuris factus, nemine impellente, nemine docente, imo obsistente patre et studium tale damnante, quod modicum novi poetice, sua sponte sumpsit ingenium, eamque summa aviditate secutus sum, et precipua cum delectatione autorum eiusdem libros vidi legique, et, uti potui, intelligere conatus sum. Et mirabile dictu, cum nondum novissem, quibus seu quot pedibus carmen incederet, me etiam pro viribus renitente, quod non dum sum, poeta fere a notis omnibus vocatus fui. Nec dubito, dum etas in hoc aptior erat, si equo genitor tulisset animo, quin inter celebres poetas unus avasissem, verum dum in lucrosas artes primo, inde in lucrosam facultatem ingenium flectere conatur meum, factum est, ut nec negociator sim, nec evaderem canonista, et perderem poetam esse conspicuum. Cetera preterea facultatem studia, et si placerent, quoniam non sic impellerent, minime secutus sum. Vidi tamen sacra volumina, a quibus, quoniam annosa etas et tenuitas ingenii dissuasere, destiti, turpissimum ratus senem, ut ita loquar, elementarium nova inchoare studia, et cunctis indecentissimum esse, id attentasse, quod minime arbitreris posse perficere. Et ideo, cum existimem Dei beneplacito me in hac vocatione vocatum, in eadem consistere mens est, et, quod egerim hactenus, his monstrantibus studiis, laudare. Querant alii, quod videtur! Qui ergo patiuntur cerdonen <subule> setisque vacare, lanistam pecori, sculptorem statuis, me etiam queso, vacasse poetis equo animo patiantur.