Quidam forte religiosi homines, santo movente zelo, legentes precedentia dicent iniuriam sacrosancte Christiane religioni illatam, dum poetas gentiles dicimus esse theologos, quos solos divinis instructos licteris hoc insigne faciamus Christiani decoros. Equidem hos ego venerandos homines puto, eisque, si quando hec aliqui dicentes erunt, ex nunc gratias ago, salutis enim mee sollicitos sentio. Verum, dum minus circumspiciunt, que loquantur, ostendunt liquido se per paucos vidisse libros; nam, si multos studuissent, liber Celestis Ierusalem, inter ceteros famosissimus, pertransisse non debuisset invisus. In eo enim legisse potuissent Augustinum libro sexto referentem Varronis, doctissimi hominis, opinionem, qua ipse Varro arbitrabatur triplicem esse theologiam, mithicam scilicet, et physicam, atque civilem. Mithica autem dicitur fabulosa a mithicon Grece, quod Latine fabula sonat, et hec comedis, de quibus supra, et theatris accommoda est, que ob turpia in scenis actitata ab illustribus poetis etiam improbatur. Physica autem, que, ut interpretatione vocabuli percipitur, naturalis est, nec non et moralis, quoniam mundo utilis videatur, laudabilis est. Civilis vero seu politica, que et sacrificola dici potest, ad urbem spectare dicitur, que ob sacrorum veterum abominabilem turpitudinem a veri Dei cultu atque rectitudine fidei reprobanda est. Ex his enim physica poetis egregiis actribuitur, eo quod sub fictionibus suis naturalia contegunt atque moralia et virorum illustrium gesta et non nunquam, que ad suos Deos spectare videntur, et potissime dum sacra carmina primo in Deorum laudes composuere, atque eorum magnalia sub cortice texere poetico, ut in superioribus dictum est, ex quo a prisca gentilitate theologi nuncupati sunt; eosque primos fuisse theologizantes testatur Aristotiles; et, quanquam a non vero Deo, seu a dictis de non vero Deo nomen tale sortiti sint, venientibus veris theologis, perdidisse nequivere, vim suam servante vocabulo, quod a quocunque Deo exortum est. Quod reor advertentes hodierni, theologi scilicet nomen ex causa inditum auferri non posse, ne de mithica vel alia possit intellegi theologia, se non theologos tantum, sed sacre theologie asserunt professores. Nec hoc est aliqua instantia improbandum, quasi christiano nomini iniuriosum. Nonne nos omnes homines dicimus, quoscunque mortales scimus constare ex anima rationali et corpore, dato alii gentiles sint, et Israelite alii, et alii Agareni, ac alii Christiani, et non nulli adeo perversorum morum, ut potius inmanes belue quam homines habendi sint? Et tamen nullam, sic omnes vocantes, Christo, Redemptori nostro, iniuriam facimus; quem ultra Deum verum hominem fuisse cognoscimus. Equo modo, si quis poetas dicat theologos, nulli facit iniuriam, Si sacros quis illos diceret, quis adeo amens est, quin videat, quoniam mentiretur, esto non nunquam, ut in precedentibus patet, circa honesta eorum theologia versetur, que sepissime potius physiologia aut theologia quam theologia dicenda est, dum eorum fabule naturalia contegunt aut mores. Et hec etiam circa catholicam veritatem versari potest, dum modo velit fabularum conditor. Quod fecisse novimus non nullos poetas orthodoxos, a fictionibus quorum sacra documenta teguntur. Nec sit his audisse difficile, uti et poete quandoque sacri possunt appellari theologi, sic et qui sacri sunt, oportunitate exigente, deveniunt phisici. Quod si alias non contingat, saltem dum sensum exprimunt ex fabula lignorum sibi regem constituentium, efficiuntur phisici ex divinis.