Horum puto quia hec etiam erit querela, quod in testes scriptarum inauditos veteres et novos incognitos autores quibus utrum prestanda fides sit, eis incertum est. Habet equidem querimonia hec aliquid gravitatis, nam quantumcunque novi fuerint, qui nunc ex autoribus veteres sunt, videtur, quod per multa secula perseveratum est, a longitudine temporis approbatum sit, et inde plurimum autoritatis sumpsisse. Quod utrum de omnibus novis, quantumcunque bene sint meriti, arbitrari debeat, apud multos videtur in pendulo. Ego autem huius sententie sum, nunquam in evum duraturos hos, quorum novitas approbata non sit, cum ab eorum novitate necesse sit exordium approbationis sumendum, et sic eos, quos ego novos invoco, cum vivos noverim aut noscam, meritis eorum agentibus, egregios esse viros atque probandos, ausus sum in testimonium evocare. Hoc enim michi constat ex omnibus, eos fere per omne vite tempus studiis vacasse sacris, eos inter insignes scientia et moribus semper versatos homines, eos vita laudabiles, nec ulla turpi nota signatos, eorum scripta aut dicta a prudentioribus etiam approbata. Credo, his agentibus, equiperanda sit eorum novitas vetustati. Verum ne quis arbitretur me minus graves produxisse viros, eosque velim mea autoritate probabiles facere, libet de novissimis aliqua singillatim scribere, ut et aliorum iudicio, si satis bene dixerim, appositum sit. Induxi igitur sepe generosum atque venerabilem senem, Andalo de Nigro Ianuensem, olim in motibus astrorum doctorem meum, cuius quanta fuerit circumspectio, quanta morum gravitas, quanta syderum notitia, tu nosti, rex optime; tibi enim, ut aiebat ipse, cum adhuc iuvenis esses, ratione conformitatis studiorum familiarissimus fuit, et, ut ipse vidisse potuisti, non solum regulis veterum, ut plurimum facimus, astrorum motus agnovit, sed, cum universum fere peragrasset orbem, sub quocunque climate, sub quocunque etiam orizonte, experientia discursuum certior factus, visu didicit, quod nos discimus auditu. Et ob id, et si in omnibus illi fidem prestandam crediderim, circa ea tamen, que ad astra spectare videntur, non aliter quam Ciceroni circa oratoriam aut Maroni circa poeticam exhibendam censeo. Huius insuper plura stant opuscula, astrorum celique motus ostendentia, que quantum sibi circa talia preminentie fuerit, ostendunt. Uti senem hunc sic et Dantem Aligerii, Florentinum poetam, conspicuum, tanquam precipuum aliquando invoco virum. Meretur quidem, fuit enim inter cives suos egregia nobilitate verendus, et quantumcunque tenues essent illi substantie, et a cura familiari et postremo a longo exilio angeretur semper, tamen, phylosophicis atque theologicis doctrinis imbutus, vacavit studiis. Et, ut adhuc Iulia fatetur Parisius, in eadem sepissime adversus quoscunque circa quamcunque facultatem volentes responsionibus aut positionibus suis obicere, disputans intravit gymnasium. Fuit et hic circa poeticam eruditissimus, nec quicquam illi lauream abstulit preter exilium; sic enim firmaverat animo, nunquam nisi in patria illam sumere, quod minime illi permissum est. Sed quid plura? Qualis fuerit, inclitum eius testatur opus, quod sub titulo Comedie rithimis, Florentino ydiomate, mirabili artificio scripsit. In quo profecto se non mythicum, quin imo catholicum atque divinum potius ostendit esse theologum; et, cum fere iam toto notus sit orbi, nescio utrum ad celsitudinem tuam sui nominis fama pervenerit. Memini insuper, esto raro, Franciscum de Barbarino traxisse testem, hominem quidem honestate morum et spectabili vita laudabilem. Qui, et si sacros canones longe magis quam poeticam noverit, non nulla tamen opuscula rithimis vulgari ydiomate splendidis, ingenii sui nobilitatem testantia, edidit, que stant, et apud Ytalos in precio sunt. Hic integerrime fidei homo fuit et reverentia dignus, quem cum inter venerabiles non dedignetur Florentia cives, optimum semper et in omnibus fidedignum habui testem et inter quoscunque viros egregios numerandum. Traho preterea aliquando Barlaam, Basilii Cesariensis monachum, Calabrum hominem, olim corpore pusillum, pregrandem tamen scientia, et Grecis licteris adeo eruditum, ut imperatorum et principum Grecorum atque doctorum hominum privilegia haberet, testantia nedum his temporibus apud Grecos esse, sed nec a multis seculis citra fuisse virum tam insigni tanque grandi scientia preditum. Nonne ergo huic et potissime in rebus ad Grecos spectantibus ego credam? Non enim opus suum aliquod vidi, esto composuerit non nulla audiverim; habui tamen ex suis scripta quedam in nullum reducta librum, nec aliquo insignita titulo, que, et si illum non satis in Latinis licteris instructum ostenderent, eum tamen multa vidisse atque perspicacissime sensisse monstrabant. Equo modo et Paulum Perusinum gravissimum virum, ceteris inmisceo. Qui et etate provectus, et multarum rerum notitia doctus, fuit diu magister et custos bibliothece Roberti, Jerusalem et Sycilie regis incliti. Et, si usquam curiosissimus fuit homo in perquirendis, iussu etiam sui principis, peregrinis undecunque libris, hystoriis et poeticis operibus, iste fuit; et ob id singulari amicitia Barlae iunctus, que a Latinis habere non poterat, eo medio, innumera exhausit a Grecis. Hic ingentem scripsit librum, quem Collectionum titulaverat, in quo inter cetera, que multa erant et ad varia spectantia, quicquid de diis gentilium non solum apud Latinos, sed etiam apud Grecos inveniri potest, adiutorio Barlae arbitror collegisse. Nec dixisse verebor, ego iuvenculus adhuc, longe antequam tu in hoc opus animum meum traheres, ex illo multa avidus potius quam intelligens sumpsi, et potissime ea omnia, que sub nomine Theodontii apposita sunt. Quem librum maximo huius operis incomodo, Bielle, umpudice coniugis, crimine, eo defuncto, cum pluribus aliis ex libris eiusdem deperditum comperi. Puto igitur eo tempore, quo michi primo cognitus est, neminem illi in talibus equiperandum fuisse. Post hos et Leontium Pylatum, Thessalonicensem virum et, ut ipse asserit, predicti Barlae auditorem, persepe deduco. Qui quidem aspectu horridus homo est, turpi facie, barba prolixa et capillicio nigro, et meditatione occupatus assidua, moribus incultus, nec satis urbanus homo, verum, uti experientia notum fecit licterarum Grecarum doctissimus, et quodam modo Grecarum hystoriarum atque fabularum arcivum inexhaustum, esto Latinarum non satis adhuc instructus sit. Huius ego nullum vidi opus, sane quicquid ex eo recito, ab eo viva voce referente percepi; nam eum legentem Homerum et mecum singulari amicitia conversantem fere tribus annis audivi, nec infinitis ab eo recitatis, urgente etiam alia cura animum acrior, suffecisset memoria, ni cedulis conmendassem. Similiter et Paulum Geometram, concivem meum, quem tibi, rex inclite, fama notissimum scio, ad hec assumendum aliquando ratus sum, eo quod noverim, nulli usquam alteri tempestate hac adeo sinum arismetricam, geometriam et astrologiam aperuisse omnem, uti huic aperuere, in tantum, ut nil arbitrer apud illas illi fuisse incognitum; et, quod mirabile dictu est et visu longe magis, quicquid de sideribus aut celo loquitur, confestim propriis manibus instrumentis in hoc confectis, oculata fide demonstrat spectare volentibus. Nec est hic tantum patrie aut Ytalis notus, longe quidem studiorum suorum Parisius fama clarior est, quam apud suos sit, sic et apud Britannos Hyspanosque et Affros, quos penes hec in precio studia sunt. Equidem felix erat homo iste, si animo fuisset ardentior, aut liberaliori seculo natus. Quid tandem? Et Franciscum Petrarcam, Florentinum, venerandissimum preceptorem, patrem et dominum meum, nuper Rome, ex senatus consulto, approbante Roberto, Jerusalem et Sycilie rege inclito, ab ipsis senatoribus laurea insignitum, inter veteres illustres viros numerandum potius quam inter modernos, induco. Quem non dicam Ytali omnes, quorum singulare et perenne decus est, sed et Gallia omnis atque Germania, et remotissimus orbis angulus, Anglia, Grecique plures poetam novere precipuum; nec dubito, quin usque Cyprum et ad aures usque tue sublimitatis nomen eius inclita fama detulerit. Huius enim iam multa patent opera et metrica et prosaica, memoratu dignissima, certum de celesti eius ingenio testimonium hinc inde ferentia. Stat enim, exitum cupiens, adhuc sub conclavi clausa, divina Affrica, heroyco carmine scripta, primi Affricani narrans magnalia; stat Buccolicum carmen, iam ubique sua celebritate cognitum; stat et liber Epistularum ad amicos metrico scriptarum stilo; stant preterea ingentia duo Epistularum prosaicarum volumina, tanta sententiarum, tanta rerum gestarum copia, tanto ornato artificio splendentium, ut in nullo Ciceronianis postponendas eas censeat lector equus; stant in medicum Invective; stat Solitarie vite liber, et, qui paucis post diebus in lucem novissimus venturus est, De remediis ad utramque fortunam. Sunt preterea et in officina plures, quos cito, eo vivente, fabrefactos emictet in publicum. Quis ergo hunc in testem renuat? Quis dictis eius fidem prestare deneget? O nisi paulo ante tenui calamo scripsissem, quot et quas eius possem superaddere laudes, quibus dictorum ab eo fides amplior deveniret, sed ad presens dicta sufficiant. Hec igitur, que de novis dicerem, habui, verum, ne de incognitis antiquis ab his videatur omissum, pauca dicenda supersunt. Dicunt igitur hi me inauditos a se inducere autores, quasi, quia eorum nomina non audiverint, non illis integra prestanda sit fides. Insipientis equidem est credere nil preter quod viderit fidedignum, quasi lectis fidem legendo iniunxerit ipse! Fateor me autorum plurium, quorum forsan nomina non nullis modernorum peregrina sunt, dicta et fabulas recitasse, eo quod, ut iam dictum est, antiquitate videantur probata; et hos omnes aut vidi et legi, aut a recentioribus alligatos comperi, quos si hi queruli non viderunt aut eorum non audivere nomina, non autorum, sed desidie horum crimen est, et ideo sibi imputare, non de me conqueri debent. Non enim possunt volumina e bibliothecis in manus evolare torpentium, nec, qui viderunt, debent visorum nomina hostiatim deferre! Legant, perscrutentur, et invenient, quod non norunt, et peregrinis efficientur domestici, et comperient eos sic autoritate valere, uti arbitrantur valeant, quos legerunt. Hec igitur habeo, que de autoribus tam novis quam veteribus a me productis dicenda reor, quorum si me ad inducendum non provocarent merita, ad id oportunitas cogeret. Habent enim civiles et canonice leges preter textus multiplices, hominum nequitia semper auctos, apparatus suos a multis hactenus doctoribus editos. Habent phylosophorum volumina diligentissime commenta composita. Habent et medicinales libri plurimorum scripta, omne dubium enodantia. Sic et sacre lictere multos habent interpretes; nec non et facultates et artes relique glosatores proprios habuere, ad quos, si oportunum sit, volens habet, ubi recurrat, et, quos velit, ex multis eligat. Sola poesis, quoniam perpaucorum semper domestica fuit, nec aliquid afferre lucri avaris visa sit, non solum per secula multa neglecta atque deiecta, sed etiam variis lacerata persecutionibus a se narrata non habet! Quam ob causam saltim huc illuc, ad quemcunque potes, absque tam celebri selectione recurras necesse est, et, si non multum, a quocunque saltem, quod modicum potes, excerpas. Quod me persepe fecisse intelligenti satis apparet, cum non nunquam non tantum ad novos autores diverterim, sed ad glosulas etiam autore carentes recursum habuerim. Et id circo queruli, sic oportunitate volente, non solum inauditis veteribus, sed et novis etiam autoribus acquiescant.