CAP. VII. Carmina greca, non nullis agentibus causis, huic inmixta sunt operi.

Seu hos, seu alios dicturos non dubito, quoniam ostentationis gratia Greca carmina operi meo inseruerim. Quod satis adverto non ex caritatis fomite emissum, quin imo, uredine livoris impii jmpellente, ex adusti cordis intrinsico hec emittatur obiectio. Impie factum est, ast ego profecto non commovebor, opitulante Deo, sed more solito humili gradu in responsum ibo. Dico igitur, si nesciunt carpentes inmeritum: Insipidum est ex rivulis querere, quod possis ex fonte percipere! Erant Omeri libri michi et adhuc sunt, a quibus multa operi nostro accommoda sumpta sunt. Et ex his satis percipi potest plurima a priscis assumpta, a quibus tanquam a rivulis, non est dubium sumere potuissem, et sumpsi sepissime; verum visum est aliquando, satius ex fonte sumere quam ex rivo. Nec semel tantum contigit, non in rivo reperiri, quod abundantissimum erat in fonte, et sic aliquando in hoc hinc delectatio, inde necessitas impulere. Delectat insuper scriptores non nunquam aliqua scriptis inserere, que abeant aliquo modo lectorem sistere, ac in oblectationem seu quietem deducere, ne perseveratione nimia uniformitate lectionis tractus in tedium a lectura desistat; quod in mixta carmina forsan poterunt aliquando fecisse. Insuper quod, in propria forma positum est, habet vires testimonii pleniores, si forsan obiurgator insistat. Si sit ergo, qui scripto a me carmini fidem non prebeat, adinventa Yliade vel Odissea, facile poterit vidisse, nunquid vera aut falsa descripserim, et si vera, erit plenior testimonii certitudo. Nec insuper ego solus sum, qui miscuerim Greca Latinis; vetus consuetudo est. Volvant, si libet, volumina Ciceronis, videant scripta Macrobii, intueantur Apuleii libros, et, ne plures afferam, Maximi Auxonii opuscula legant; hos sepissime versus Grecos Latinis licteris inserentes invenient. Horum ego vestigia in hoc secutus sum. Reor dicent illico, si dudum laudabile fuit, hodie frivolum esse laborem, nam, cum nemo sit, qui Grecas licteras norit est consuetudo vetus abolita. Ast ego in hoc Latinitati compatior, que sic omnino Greca abiecit studia, ut etiam non noscamus caracteres licterarum. Nam, et si sibi suis sufficiat licteris, et in eas omnis occiduus versus sit orbis, sociate Grecis lucidiores procul dubio apparerent. Nec preterea omnia secum a Grecia veteres traxere Latini, multa supersunt, et profecto nobis incognita, quibus possemus scientes effici meliores. Sed de hoc alias. Hi demum non prospectant, ad quem hoc opus ego dirigam, cui laborem impendam, vidissent quippe, quoniam eruditissimo regi, et cui tam Grecarum quam Latinarum licterarum, si vera fert fama, notitia est, et quem penes continue docti homines Greci sint, quibus Greca carmina, ut his ignaris, non videbuntur superflua. Sed quid multa? Geramus paululum obiurgatoribus morem. Ostentationis causa Greca carmina scripsi? Quid inde, queso, mordendus sum? Cui enim iniuriam facio, si iure utar meo? Si nesciunt, meum est hoc decus mea gloria est, scilicet inter Etruscos Grecis uti carminibus. Nonne ego fui, qui Leontium Pylatum a Venetiis occiduam Babilonem querentem a longa peregrinatione meis flexi consiliis, et in patria tenui, qui illum in propriam domum suscepi et diu hospitem habui, et maximo labore meo curavi, ut inter doctores Florentini studii susciperetur, ei ex publico mercede apposita? Fui equidem! Ipse insuper fui, qui primus meis sumptibus Homeri libros et alios quosdam Grecos in Etruriam revocavi, ex qua multis ante seculis abierant non redituri? Nec in Etruriam tantum, sed in patriam deduxi. Ipse ego fui, qui primus ex Latinis a Leontio in privato Yliadem audivi. Ipse insuper fui, qui, ut legerentur publici Homeri libri, operatus sum. Et, esto non satis plene perceperim, percepi tamen quantum potui, nec dubium, si permansisset homo ille vagus diutius penes nos, quin plenius percepissem. Sed quantulum cunque ex multis didicerim, non nullos tamen preceptoris demonstratione crebra integre intellexi, eosque prout oportunum visum est, huic operi miscui. Quid hoc mali est? Fabulas Grecorum scripsisse, quarum hic liber plenissimus est, a nemine ostentationis causa factum dicitur, paucos inseruisse versiculos Grecis licteris scriptos lacessitur. Potuit Marius Arpinas, superatis Affris, Cymbris et Theotonicis, more liberi patris cantaro in poculum uti; sic et C. Duellius, qui Penos primus navali certamine superavit, a cena domum repetens, semper lumine funalis cerei usus. Et hec, quantumcunque preter morem Romane urbis essent, equo animo tulere Romani. Michi autem irascuntur non nulli, si preter nostro evo solitum Latinis Greca carmina misceo, et ex labore meo pauculum glorie sumo. Rebar equidem aliquid Latinitati decoris afferre, ubi in me livoris nebulam excitasse video. Doleo quippe. Sed quid? Arbitror doctos non ista dicturos, de reliquis et si curandum sit tolerari tamen patientia potest. Postremo tamen precor omnes, ut placido ferant animo, memores Valerio teste, quia nulla est tam humilis vita, que dulcedine glorie non tangatur.

Share on Twitter Share on Facebook